{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 52","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 52","ref":"52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/52.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"Quia verò per materiam formae affectioni mutuae subijciuntur, ideo definitur etiam potentia communis in rebus, qua affici possunt, maximè verò subijciuntur affectioni mutuae formae quatuor elementorum: quae gignuntur & eorrumpuntur, augentur & diminuuntur. Per hoc enim spatium inferius in se formae per dimensionem agunt, dum qualitatibus contrariis sibi similes formas in materia dimensa producunt, quae cum dimensae sint, alias dimensas, cum simul esse nequeant, in eodem, excludunt: vnde generatio prouenit & corruptela: quae quidem non est in iis, quae dimensione carent. nec etiam in caelestibus, quamuis dimensis, quae sese potius afficiunt ad perfectionem. Differentia verò corporum caelestium & inferorum proficiscitur à formis, non à materia: quae nullam varietatem admittere sed eadem, vbique esse videtur. Nam vnae formae corporatae, velut elementorum, qualitatem aliarum formarum corporatarum corruptricem per materiam dimensam extendere possunt, & aliae, caelestes scilicet, qualitatem diuersam, à qua corpora generis eiusdem non ad interitum, sed potius ad perfectionem afficiantur. Quanquam autem corpora caelestia potestatem habeant ad qualitem, motum, positionem, quia nec in motu positioneque per circulum, nec in quantitate contrarium est, & interitus fit à contraria qualitate, qua caelestia carent, propterea non sunt obnoxia corruptelae. Cùm enim absolutae formae corporum caelestium, & ab his inferioribus toto genere diuersa sunt, earum possessione Affectio per materiam. Plo.I. de ma. Generatio vnde. Caelestium & inferiorum differentiae vnde. Plo. I. de eo quod ac. & po, Arist. l. 1. de cael. c.","prev":{"citation":"De natura libri V 51","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/51"},"next":{"citation":"De natura libri V 54","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/54"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}