{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 54","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 54","ref":"54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/54.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"sessione eorum materia quieta, generationis scilicet & corruptionis expers, manet: quod in vnum cum ijs redacta, ac ad eorum naturam accedens, alias formas non admittat: quae propterea ab elementorum formis creditur esse diuersa: cum in ijs formis caelestibus talis defectus non sit, qui generationis & corruptelae possit esse capax. Qui verò quicquid materiam habet perpetuum esse negant, cum caelum aeternum esse velint, solum ibi formas statuunt, cum dimensione & motu. Verùm cùm necesse non fit omnia, quae materiam habent, corrumpi, nos etiam in caelo materiam collocamus, multi tamen praestantiorem ea, quae sub luna continetur: quam si propterea, quod nouam formam non admittat, aiterius generis dicere velimus, non multum refert, modo constet eam etiam esse in defectu. Deus cum purissimus actus sit, infinitus dicitur: quod omni formae superior, nihil quod non habet accipere possit, sed infinitam actionis, nullam autem affectionis potentiam habent, materia verò dicitur infinita, quod omnibus inferior, omni forma fineque careat, & omnibus affectionibus sit subiecta. Cùm ergo duplex potentia sit, actionis & affectionis, illam absolutam Deus, hanc materia, reliqua vtramque tenent: inter quae mentes incorporeae primum, Deoque proximum, locum habent: si tamen illi proximum aliquid dici potest. Inter corpora minus defecerunt caelestia, quae tantum motus, dimensionis, & positionis differentijs distinguuntur, & qualitates mutuas concipiunt, citra mutationem ad aliquam corruptelam: plurimum defecerunt haec ima, quae materiae plus & formae minus habere dicuntur: proptereaque sunt obnoxia corruptelae. Sunt & aliae formae indiuiduae, cum diuiduis coniunctae, sed tamen separabiles: velut animae rationabiles.","prev":{"citation":"De natura libri V 52","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/52"},"next":{"citation":"De natura libri V 55","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/55"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}