{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 57","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 57","ref":"57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/57.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"carceribus liberis cupiunt versari. Sunt & formae quaedam mediae, separabiles quidem & incorporatae, sed cum comporatura natura coniunctae: quae sunt eadem in maiori quodam spatio dimenso, velut in toto suo corpore anima rationalis. Hae verò quoque magis vnae diuinaeque sunt, quàm vt mutuis vulneribus inteimere sese possint. Corporeae verò formae, quia remmotius à suo principio distant, propterea suis dimensionum angustiis natura circumscriptae sunt, quibus nec in diuersis locis sint, nec alia sui generis in locum suum admittant. Hoc autem omnibus corporibus est commune, vt in eodem loco plura versari non possint, propter dissidium quod adepta sunt ex vnius degeneratione. constat autem esse duplicia corpora, caelestia nimirum & haec inferiora, inter quae sunt illa procul dubio multò magis diuina: cumque minus dissideant, & optatis suis limitibus quaeque fruantur, per vim è loco suo vicina nolunt expelli, sed inter se beneuolè conueniunt, à mentibus in vnum conspirantibus continentur & gubernantur, atque adeo nec species seu qualitas dissidentes, ac in mutuam pernicie vergentes, emittunt. Sic nec qualitas, nec corporatura, vim vllam ad interitum caelestibus corporibus affert. Quatuor verò corpora simplicia, quę lunę circuitu continentur, quia longissimè recesserunt ab vno, contrarias vires, vt calorem & frigus, proferunt: vnde prouenit ad interitum mutua pugna, nec non etiam eadem elementa, species corporum caelestium, propter interuallum, & propria contradictionem, concipiunt dissidentes, à quibus in hac & in illam partem impellantur, ac inferunt impulsu vim corruptricem proprię corporaturae, propter quam in eodem, vti iam dicebamus, plura nequeunt versari, Dum autem se per vim locis suis expellunt, in mutuam perniciem vergunt.","prev":{"citation":"De natura libri V 55","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/55"},"next":{"citation":"De natura libri V 58","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/58"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}