{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 58","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 58","ref":"58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/58.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"At quòd qualitates suas communicent, hoc habent non tantum cum corpo ribus cęlestibus, sed etia cum incorporeis commune: quod verò corporaturam habeant, qua plura esse nequeant in eodem, in eo conueniunt etiam cum caeloQuòd autem tum qualitatibus, tum corporatura, sibi vim inferant, hoc è maiori defectu proprium habent. Sed omnia fiunt propter defectum, cui quoque dimensio debetur, quae corporibus est propria, propter quam de formarum differentijs & ordinibus, haec paulò sunt altius à nobis repetita. Eius autem origo haec esse videtur, quod incorporeae formae la tius pateant, quodque remotissimae nimirum corporatae formae sint angustissimae mhisque fit angustius atomo naturali: quod quidem iam est principium omnis corporaturę nec propter vltimam degenerationem, multiplex in eodem, nec etiam idem in multit vnquam esse potest: sed oportet, vt quodque suo sit loco contentum. Iam, quod libet atomum propriam suam speciem habet, & quaelibet ignis aëris, aquae, tertae vel minima particula, ignis, aer, aqua, terra tum est, tum nominatur: quod etiam in reliquis similaribus, in metallis, in ossibus intelligi debet: nisi quod horum minima maiora, ia constant ex elementis. Haec verò minima, quanquam in elementis omnium angustissima, longissimè distant à suo principio, muximeque sunt mutuis affectionibus tubiecta, ramen inter ea proculdubio deterioris condittonis est, quod in orbis terrarum medio consistit, ac inter ea praestantius quod caefestibus orbibus est viemum. Ex omnibus aute huius corporatae narorae minimis elementa corporaque caelestia rota, tanquam ex omnibus suis partibus, constituuntur: quae sub luna varijs modis tum coniunguntur, tum separantur.","prev":{"citation":"De natura libri V 57","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/57"},"next":{"citation":"De natura libri V 59","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/59"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}