{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 62","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/62.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Non quod vnqua sine forma sit: habef enim quaelibet eius pars vnam, & omnes materiae partes omnes formas suas, sed quod eius singulae partes ad omnes formas sint accommodatae: quas singulas per priuationem vicissim acquirant vel deponant. Cùm enim eiusmodi formae corporeae plures in eadem esse materia non possint, necessarium est, eam forma sua priori priuari, alterius accessu: quam consequi nunquam potuisset, nisi prius illa priori destituta fuisset. Nunquam enim ex aëre fiet ignis, nisi cùm aëris materia formam ignis concipit & formam aëris amittit. Est autem in vniuersum pri uatio veluti negatio, non quidem absoluta substan tiae totius, sed formae cuiuspiam in subiecto definito, nimirum in materia, sine qua pura negatio entis, nimirum totius substantiae priuatio foret. Nunc verò non tollit totam substantiam, sed alteram tantum eius partem, scilicet formam: & cum altera parte, nimirum materia, quoad haec semper ad formam potentiam habet, priuatio se conseruat: quae cum suapte natura negationi similis sit, per materiam tamen entis rationem tenet. Cùm enim materia sit in natura rerum, & in materia priuatio sit, erit & haec in rerum natura, nimirum per suum subiectum: quemadmodum caecitas visui contraria, per ocuB iij lum: Prquatio principium ver accidens. Materia nunquam sine forma. gIPriuatio necessaria ad generationem. Priuatio veluti negatio. Priuatio per mate riam ens. Aristo. li. 5. phys. lum: sine quo, velut absoluta negatio visus, caecitas nullum haperet in hac vniuersitate locum.","prev":{"citation":"De natura libri V 61-2","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/61-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/61-2"},"next":{"citation":"De natura libri V 65","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/65"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}