{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 70","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 70","ref":"70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/70.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"eorundem manentium elementorum relinquit, simplicium saltem formarum generationem sine corruptione, vel vicissim corruptionem sine generatione esse non posse, Sic manente materia fit generatio corruptioque formarum, non tamen eadem simplicium compositarumque substantiarum: cùm in harum interitu ferè simplices substantiae maneant simplicium corruptela sola materia sit superstes. Immo verò si quis rectè consideret, nihil obstare vi detur, quò minus tota substantia simplicium, etiam materia, tum gigni, tum interire possit. nam si totua materia cum omnibus formis est aliquando genita, cur eum vna forma materię pars non gignatur, aut etiam corrumpatur. Vt si inter elementa densata, velut aërem, qui quanto concretior factus fuerit, tanto minorem occupat locum, medium spatium, quod iam relinquit aër, in angustum compactus, inuadar forma quępiam, dimensionem suam secum afferes cum innata potestate corruptelae, virtute diuina producta, quae spatium impleat, alioqui vacuum futurum. quid obstat etiam, quo minus in prioris elementi corrupti locum, vt dum ignis extinguitur, vicinorum elementorum formae, cum materia sua se, dum attenuantur, extendent. Cùm enim forme, quę sunt praestantiores corrumpantur, materia quoque deterior corrumpi, substantiaque tota per absolutam priuationem in nihilum euane scere posse videtur: sic tamen (ne locus vacuus sit) ut nouum corpus, cum potentia commutationis, hoc est, cum sua materia, succedat. Nec etiam necesse videtur vt corpora physica, quae depositis dimensionibus locum occupare desinunt, corrumpantur, dum in eorum locum aliquid vel recenter genitum, aut rarius factum corpus succedit; in eo namque nullam video contradictionem. Sed, vt extensa corpora plura sint in eodem loco, fieri nequit, censentur enim extensa quoad locum implent. Fieri verò nequit, vt pariter impleant & non impleant locum: Fieri quoque nequit, vt plures formae cum dimensiose sint in eadem matemateria, vt & vnius propria potentia sit etiam alteri communis: propter contradictionem. Ergo singulę formę singulas materię partes, & substantię singulę extensę, propter dimensionem, singula occupant loca. Constat autem materię partem dici, propter diuiduam dimensionem adiunctam: quae quidem materia alioqui suapte natura sit indiuisa.","prev":{"citation":"De natura libri V 69","label":"69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/69"},"next":{"citation":"De natura libri V 71","label":"71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/71"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}