{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 73","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/73.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"Sed quia pri uatio non ens facit, κακοποιήτικὴ malefica, & forma ἀγαθοποιητικὴ beneficia nominantur: cùm tamen corruptio vnius, generatio sit alterius, quemadmodum philosophi loquuntur, absolutè mala, vel mali causa priuatio diei non debet. Sed vt hoc melius intelligamus, in primis inter se bona malaque distinguamus. Vel enim innata, vel asciticia sunt, & vel communia vel priuata. Commune verò malum nullum est: nam vniuersa natura rerum est bona: in qua quauis alia superiorem, alia locum inferiorem tenent, quaelibet suo contenta debent in vnam absolutam totius fabrieam conspirare. Oportet enim vt natura contineat quicquid alicuius, vel minimi, boni particeps esse potest, vsque ad puram & absolutam priuationem, atque negationem: cui quaedam proxima sunt, veluti priuatio, quae est in materia, atque dimensiones. Dicet aliquis, saltem formae cuiusque propriam corruptelam meritò malam dicendam: & etiam, quod quaelibet forma non sit in suo genere perfecta, quod multae multis vitijs laborent, vel natura datis, vel aliunde comparatis, in malis esse repo nendum. Respondebo, etiam vltimam naturae conditionem esse bonam, etiam si quantumuis celeris corruptelae potentiam habeat adiunctam: multò verò magis conditiones praestantiores bonas esse iudicandas, quamuis etiam sint mortales: naturamque mala, quae incidere solent, alijs bonis compensare: plerosque diu aegrotare, quàm mori, vel alterius vitae desiderio ex hac discedere malle: quia non esse vehementissimè tota natura rerum abhorret.","prev":{"citation":"De natura libri V 72","label":"72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/72"},"next":{"citation":"De natura libri V 74","label":"74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/74"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}