{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 74","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 74","ref":"74","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/74","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/74.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Sed quaedam sunt, vt homines, quorum asciticia gratię diuinę, naturę primaeuę meritò debeat anteferri: cuius caretia malorum omnium maximum esse videtur. Et tamen interim etiam homines perditi naturalis boni participes sunt, de quo nunc agimus, quamuis in grauissimum voluntarium malum inciderunt: quod quidem priuatum malum interim bonum est vniuerso. Ita priuato naturali communique bono facile compensatur priuatum voluntarium malum, quo quis è superiori in inferiorem, & infimum naturae locum est coniectus: qui locus infimo rerum generi debetur. Nec est quod quis dicat, saltem mali potentiam in natura rerum esse malam: quoniam illa redigitur in actum diuinae prouidentiae totiusque naturę felicitati consentaneum: & quoniam eadem ad malum potentia fuit etiam non tantùm ad publieum, sed etiam priuatum bonum, potius bona, quàm mala debet appellari: praesertim cùm hic à summo bono ipsa continuo reuocetur ad energiam boni: à quo tamen se quis auertere potest. Nec itaque materia, nec priuatio naturalis, nec quicqua in vniuera sa rerum natura malum dici debetnam si priuatio voluntaria gratiae quemquam reddit deteriorem, ip sa tamen vniuersum ordinem exornat. Vnum autem illud absolutum est omnium bonorum, non tantum affectrix sed & conseruatrix, restauratrix, auctrix, & sinalis causa: à qua reliquae omnes tum internae tum externae causae vim suam omnem habem. De causis rerum naturalium. CAP. IIII.","prev":{"citation":"De natura libri V 73","label":"73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/73"},"next":{"citation":"De natura libri V 75","label":"75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/75"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}