{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 75","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 75","ref":"75","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/75","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/75.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"cabF CἴVoniam verò naturam internum esse principium & causam iam est explicatum, externae quoque motus & quietis causae nunc tradendae videtur: quae quidem quadrifariam ferè diuiduntur. Illę unde principium motus, & quidem in alio, quoad quod mouetur aliud est, dicuntur efficientes; vt cùm à quopiam basta sursum vibratur, aliunde mouendi vim consequitur, quàm ad certum spatium coseruet. Oportet autem vt in aliud hae vim suam extendant: nam internae motus, & quietis causae, quibus aliquid sponte per seip sum mouetur, naturae nomine continentur. Efficiotes verò causae vel immediatè, quod per se diximus vocari, veluti cùm anulus catenę sibi proximum, vel per aliud atque per accidens, vt cùm vnus anulus pen alios medios remotiorem trahit, & vel à natura, vel ab arte, tamen omnes boni desiderabilisque cupiditate mouent atque quiescunt: quod propterea dicis tur eorum finis atque causa finalis. Cuncta namque bonum expetunt atque prosequuntur, & quoad possunt à malo recedunt. arbonum aliud propius, aliud remotius est, & ab vno in aliud perueniri solet. Agunt autem efficientes in materia, ad aliquem finem, nimirum vt in eam sui similitudinem inducant, ad quam perfectam prius quàm deuentum est, ea similitudo potius qualitatis, postea verò, cùm ad summum peruenerit, substantiae nomen habet: vt cùm ignis primo calorem, & deinde formam ignis inducit: & quoniam ab efficientis forma prouenit omnis actio, finis, illi nimirum planè similis, cùm in materiam inductus fuerit, idem tum etiam forma nominatur: quae iam in materia perfectus est actus.","prev":{"citation":"De natura libri V 74","label":"74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/74"},"next":{"citation":"De natura libri V 76","label":"76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/76"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}