{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 78","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 78","ref":"78","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/78","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/78.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Nec etiam si quis peregre rediens amico fiat obuiam, quem in forum venturum esse sciat, aut si quis thesaurum, vbi quem fossurum intellexerit, reponat: vel siquis, vt Stoici volunt, eo se fato natum putet, vt inusitatis modis intereat, aut fortunis suis spolietur. Quamuis enim hoc rarò contingit, iis tamen, qui sic nati sunt, est frequens, & habet, ex eorum sententia, certas causas. In iis igitur quae referuntur ad ambiguam electionem humanam fortuna maximè versatur: & tamen etiam haec diuina prouidentia comprehenduntur, ac in eo suam necessitatem habent. Est autem haec prouidentia, aeternus, & omnia tum praesentia, tum praeterita, tum futura penetrans & comprehendens intuitus Dei. Non enim assentiendum est illis, qui quaedam esse minutiora putant, quam vt ad prouidentiam pertinere possint: nam, vt est apud Homerum, Iuppiter etiam abiectissimorum curam gerit, nosque scimus minutissima quaeque Deo esse planè perspecta. nec propterea quod omnia prouidentia Dei complectatur, cuncta etia voluntaria, quemadmodum Stoici volebant, fato fieri dicere debemus: quod nec Homero placebat: eum inquit, ἐιδὲ καὶ ἀντοὶ προῦσιν ἀτασθαλίησιν ὑπὶ μόρον ἄλγέ ἔχουσι, ipsimet homines, praeter fatum, ob propria delicta doloribus subijciuntur, quos ad Deus referre non debent, fatum est à fando dictum quod omnibus quid oporteat fieri decernat: idque Graeci tum ἐμμαρμένην à fortibus, tum ἀναγηὴν, hoc est, necessitatem, & quòd ineuitabile credatur, ἀδρανίαν vocant, describit autem Plato libro de Rep.","prev":{"citation":"De natura libri V 77","label":"77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/77"},"next":{"citation":"De natura libri V 79","label":"79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/79"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}