{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 79","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 79","ref":"79","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/79","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/79.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"magnam quandam Deam necessitatem, intra cuius genua rota naturae versatur, à tribus Parcis: quae quod nemini parcant, ita sunt nominatae: & inde fortassis toties est apud Homerum θιῶν δʼ ἐν γούνασι χᾶται. Situm est intra genua Deorum. Nihil autem aliud fatum esse videtur, quam contextus causarum omnium naturalium, maximè caelestium, à principio ad finem: cui voluntates humanae non subijciuntur. Quia tamen hae diuina prouidentia continentur, ideo futura contingentia, tametsi naturae, in qua causam non habent, sint incerta, Deo certa sunt: qui cum voluntatem omnem fecerit, ac illi vim omnem dederit, omnem eius motum planè nouit. Nobis verò neque vera, neque falsa sunt prius, quàm acciderut. Nam cum voluntates in vtramque partem liberę sint, antequam exierint in opus, non licet nobis de ijs quicquam definire: in iis verò fortuna praecipuam quam vim habet. Sed constat iam quid fortuna sit: & quomodo quatuor causae naturales conueniant ad omnium constitutionem: inter quas is ordo seruatur, vt finis efficientem causam moueat, & ab hac materia concipiat formam. Cum verò nihil eorum quae sunt in vniuersa natura rerum suapte vi fieri possit, sed aliunde suam originem omnia necessariò ducant, sunt enim imperfecta, mobilia, composita, nec compositum à seipso aliquid esse potest, oportet vt huius totius vniuersitatis causam aliquam efficientem esse concedamus, &, cum per infinita progressus fieri nequeat, vt aliquam primam causam statuamus, à qua cuncta sua serie producantur. Haec rura sus esset ab alio facta, si non esset simplex, aeterna, perfecta: quae quoniam immenso dignitatis spatio supra captum nostrę mentis est, rectè dicitur ἀόρισον; ἐδιανέητοι, ἀδιανόητος, ἄῤξιτος, ὑπερούσιος, omni essentiae superior quaeque nec definiri, nec intelligi, nec exprimi possit: vt verè scriptum sit. ἐν τῷ θιτ τὰς ἀποφάσεις μὴ εἶναι ἀντικειμένας ταῖς καταφάσεσιν. ἀλλὰ πολὺ προτερὸν ὑπὲρ τὰς τερήσας εἶναι τὸν ὑπὶρ πᾶσαν καὶ ἀφαίρισιν καὶ θέσιν.","prev":{"citation":"De natura libri V 78","label":"78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/78"},"next":{"citation":"De natura libri V 80","label":"80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/80"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}