{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 82","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 82","ref":"82","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/82","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/82.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"meritò nimirum apud Pythagoricos trias symbolum perfectionis erat: habet enim principium, medium & finem: ac ad eius similitudinem corpus etiam est triplici dimensione comprehensum. Nemo tamen ad ipsum huius principij cognitionem humana mente potuit vnquam peruenire. Nam summum illud vnum & bonum, quod est etiam summum verum, vt est apud Platonicos, intelligere nemo potest, nisi prius mentibus purgatis ad illud se conuertat, indeque sapientiam hauriat, & sic eius vi intellectum purissima veritate, voluntatem autem imbuat summa beatitate. sed haec sunt alterius instituti. haec autem facta natura, cum sit imperfecta, si cum illo conferatur, ab eius immensa natura, quę perfectum & immensum gignit, veluti iam dicebamus, nequit esse producta, sed voluntate: qua tanquam artifex, non quidem eandem, sed sibi tamen similem imaginem, in suo genere perfectissimam, fecit. At cum artifices omnes earum rerum ideas, quas operando sunt imitaturi, concipiant, Deus sibi non proposuit aliquid factum, quod imitaretur: nihil enim erat: sed aeternum & perfectum exemplar in quo sunt absolutę rerum omnium ideae: quae quidem manant à summo bono, tanquam à suo parente, nec eius nec eius gremium vnquam egrediuntur: verum intus perfectum & aeternum mundum archetypum constiruunt atque exemplar est, nec inter se, nec à suo principio separatae, sed omnes aequè perfectae: è buibus, voluntariae bonitatis egressu, mentes, animae, corpora, tanquam diuini sigilli characteres, defectuque formarum materia & dimensiones expriPlat. l. 3.","prev":{"citation":"De natura libri V 81","label":"81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/81"},"next":{"citation":"De natura libri V 83","label":"83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/83"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}