{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 84","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 84","ref":"84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/84.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Ita nouem sunt ordines in vniuersum: quorum singuli contineant mentes innumeras quae mille millium nominibus etiam à sanctis viris describuntur: inter quas inferiores etiam gubernandis corporati mundi partibus & prouincijs sint praefectae. Platonici quoque daemonas, tanquam δαιμονὰς, & heroas inuexere, quos, vt praestantiores Deus sibi tanquam finem rerum omnium corporatarum proposuisse philosophis illis videri posset, si non vnus homo qui sit etiam Deus; reliqua cuncta longè superaret. Is itaque reliquorum omnium finis est iudicandus: à quo mentes incorporeę, nec non animae, dum illi seruiunt, suam felicitatem consequuntur. Is, per quem etiam omnia constituta sunt & comprehenduntur, in quo solo veritas omnis & vera felicitas est, eiusque participatu in ijs, qui cum eo fuerit coniuncti, rerum omnium factarum dominus vniuersae naturae singulisque partibus eius suam, & hominibus piis praecipuam quandam distribuit dignitatem, quos etiam vltra primaeuam naturam nouis muneribus & honoribus gratuitis indies exornat, etiam ministerio mentium beatarum, & eorum hominum, quibus hoc officij dedit, vt eius dona distribuerent per naturam humanam. Non enim Deo satis fuit, naturam rerum omnium tum facere, tum conseruare, nisi continuo dignitatem eius augerent: dum homines meliores, quibus reliqua seruirent, nouis beneficiis secum deuinciret, suique boni gratuiti quoque participes redderet: quod adhuc cuiusque naturali voluntarioque virtutum bono longè praestantius esset. Haec tamen tria genera bonorum, naturae nimirum, voluntatis & gratiae conuenire cupiunt in vnum: per quae meliores homines arctè cum homine perfecto coniunguntur, & cum iis etiam incorporeae mentes conspirant.","prev":{"citation":"De natura libri V 83","label":"83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/83"},"next":{"citation":"De natura libri V 85","label":"85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/85"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}