{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 86","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 86","ref":"86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/86.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"sic accidentium duo genera, quae cum ipsis substantiis producuntur, relationem & quantitatem habemus. Quamuis autem haec cum ipsis substantiis producuntur, non tamen eas constituunt, sed ab iis separari possunt. Quod enim huius ordinis est, & dimensum, alterius fieri potest, & indiuiduum ab eo, qui cuique suum ordinem dedit. Alia sunt accidentia, quae ia ab ipsis substantijs producuntur. Cum enim omnia bona facta sint, bonumque sese libenter communicet: hinc est, quòd omnia naturae suae similitudinem proferre nituntur. quę similitudo, cum substantia non sit, quae scilicet suapte natura consistat, haec enim à solo Deo procreatur, accidens nuncupatur: quod vel intelligitur in eo, à quo producitur: vt cum ignis calidus, & aqua humida dicitur: potestate namque quodque continet illud ipsum, quod in alio gignit: vel in alio versatur aut continetur: velut in ferro candente ferrum. pleraeque namque substantiae similitudines aliarum plurimarum concipere possunt: quaedam, verò non concipiunt, & retinent, sed veluti perspicuum corpus lucem, tantum transmittunt Est enim lux solis, aut alterius corporis lucidi similitudo, quae non tam ab alio corpore perspicuo concipitur, quàm in eo versatur. Quamuis si rectè consideremus omnia species aliorum & perspicua lucem etiam ipsam concipere videntur, licet ab iis eodem modo non afficiantur. Aliter enim à similitudine solis aër, quàm oculus commouetur: quamuis in vtroque versetur: quae quidem quatenus oculum afficit, demum lux appellatur: quatenus afficit alia, ferè certum nomen non habet: nisi qualitatem elementorum, vt caliditatem, producat. Sed quoad per alia media quippiam afficit, ogle afficit, quae simili modo non afficiuntur, vt cum corpus percussum per aërem aures ferit, speciem suam transmittere dicitur: quae nonnunquam intercepto principio per aliquod tempus manet: veluti sonus, quamuis amplius à corpore percusso non mittatur.","prev":{"citation":"De natura libri V 85","label":"85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/85"},"next":{"citation":"De natura libri V 87","label":"87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/87"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}