{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 96","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 96","ref":"96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/96.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":153,"text":"Si verò nullum est vacuum inter corpora, quemadmodum statim monstraturi fumus, necessarium est vt plana, quibus corpora continent, & continentur, simul sint: sic vt vnum alteri sit aequale, quae contigua nominantur. Non autem haec eadem etiam continua sunt: nam quod continet, cum eo quod continetur, pars continui corporis esset: quod totum potiùs esset in alio loco, quàm quòd vnum ab altero contineretur. Locus autem alius communis est: si quidem ambientis concaua superficies est locus: quae quidem diuersissima corpora, praesertim in hac inferiori natura, recipere potest: veluti dolium multiplicem liquorem. Alius locus est vnicuique corpori suus: vt igni superior, concauum scilicet sphaerae lunae, aerisque conuexum: inferior autem est locus terrae, caua scilicet superficies aëris & aquae. Itaque loci, proprij nimirum, principium esse dicunt, à natura constitutum qua fit, vt sursum vel deorsum aliquid moueatur: idque est etiam quod hunc elementorum proprium locum immobilem statuant, superiorem scilicet & inferiorem, & quod locorum certis at immobilibus differentijs motuum differentias distinguant.","prev":{"citation":"De natura libri V 95","label":"95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/95"},"next":{"citation":"De natura libri V 97","label":"97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/97"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}