{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 127","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 127","ref":"127","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/127","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/127.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":429,"text":"Et tamen interdum tardior animus est, quàm vt etiam haec rectè praestare queat. Nam ad quasuis res gerendas opus est quibusdam instrumentis, quae, si quid praeclarè factura sunt, saepe postulant rebus multis aptari. Quid, quod satis manifestum est ordine cuncta constare, in quo quidem aliud hic vel alibi, & in hoc vel illo tempore collocatur. Non est igitur mirum, quòd ex caelo non tantùm euenta rerum, sed eorum ordo quoque cognoscatur, cùm effectorum ordo cum ordine causarum semper quadret. Sic in defectibus solis, horas in annos numerant: horas autem defectus in Luna supputant in menses: & considerant etiam quantum sidera deficientia deorsum recedant ab horoscopo, & partitionibus signiferi tempora tribuunt, quibus e uentorum curricula dimetiantur. Quod quidem an rectè fiat nunc disputare non libet: illud tantum dicam, potius à rerum natura quàm ab hominum instituto haec omnia sumi debere. Diuisio verò diei in viginti quatuor horas, & circuli in partes trecentas et sexaginta hominum sunt inuenta, quae rebus nullas vires inserere possunt, nisi fortè dicant, propterea quòd in eiusmodi partibus manifestas differentias inuenerint, hanc ab astrologis fuisse diuisionem receptam. Ita homines naturam esse secutos. verùm id nondum satis constare videtur. Satius est igitur vt sumamus ea quae sunt omnibus manifesta. Manifesti verò sunt circuitus omnium stellarum, & in natura rerum obtinent maximum momentum, cùm verò vni circuitus alios dimetiantur, hinc ordinem & successionem rerum liceat dinumerare. Celerrimus autem circuitus est primi caeli, qui dum conficitur Sol vnam fermè partem percurrit, Luna tredecim, & reliquae stellae suam dimensionem & comparationem cum alijs habent, quae potius fuerat ab astrologis consideranda: haec enim est in ipsa rerum natura. ita dies, in Lunamenses, in Sole annos significare possunt, & etiam illa spacia quae vno die Sol vel Luna peragrat, quibus quidem interualla fuerint dimetienda, idque fuerit etia in reliquis stellis obseruandum: sed iam ad vlteriora pergamus. Quòd autem Sol deficiat cùm in intersectionibus hapsidis Luna sub eo non bis eius aspectum intercipit, quodque Luna deficiat, cùm in vna Sol, ipsa in altera fuerit intersectione, notius est quàm vt sit hoc loco dicenqum. Sed quaerere posset aliquis, cùm Luna iam egressa cuspidem vmbrae terrae recuperauerit aspectum vultus fraterni, cuius nimirum splena dore collustratur, nunquid tum statim pristinam suam obtinet virtutem? Quid, tantillae tenebrae, tam exigua carentia lucis, tam magnarum potest esse rerum effectrix causa, quam aiunt astrologi? cùm Solis lux intercipitur, ipsa propterea non perit, vt nec noctu, nec interdium, obstructis aedium fenestris. Verum hae noctis tenebrae sunt vsitatae, omn ne verò consuerum violentiam afferre non solet. Insolita verò & rara raros & inusitatos effectus producunt. Ita Saturni louisque coniunctio pręsertim in Ariete, quia rarior, maioris habetur momenti, & etiam quoniam ab eo principium anni numeramus.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 126","label":"126","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/126"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 128","label":"128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/128"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}