{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 129","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 129","ref":"129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/129.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Et hi quidem quatuor praecipuè sunt aspectus, vt vocant, planetarum, qui nimirum chordae suae manifestiorem dimentionem continent. Diuidunt etiam Zodiacum in nonas, denas, & duodenas partes: sed haec minutiora sunt, quàm vt ab hominibus, in maioribus negocijs occupatis, debeant inuestigari. Deus enim non omnia nos scire voluit, sed praecipua quaeque, quae magis vtilia necessariaque sunt ad vitam. Qui verò minima scrutantur, quoniam maiora relinquere coguntur inutilibus argutijs se miserè torquent. Satius fortassis estigitur, multorum astrologorum etiam inter se dissidentium minus tias contemnere, vt sunt orbium caelestium nimis argutae partitiones, praesertim illae quae nullis stellis sunt insignitae. Quamuis enim fieri potest, vt inconspectae caeli partes diuersae, diuersam habeant vim, tamen difficilior est haec cognitio, quàm vt in ea valde nobis sit elaborandum, praesertim cùm siderum virtus nondum satis sit nota, quae manifestior est, & maioris momenti. Ergo postquam cognouerimus singularum stellarum naturam, quid singulae conferre possint singulis consideremus, planetarum in primis omnem potestatem inuestigemus, & eam, tanquam nobis notiorem, nimirum proximiorem cum stellis firmamenti conferamus. Deinde harum positum & configurationem omnem perpendamus, quomodo vis cuiusque cum alijs confluat, & quae inter se maximè coniunctae sint atque cognatę ad alicuius effectionem: ita videmus eas in certas nec admodum multas imagines esse descriptas. Post hęc inuestigandum qui potissimum asterismi, cum quibus conueniant vel dissideant, & quid singuli quidque multi simul praestare possint, nec cessandum donec omnes fuerimus perscrutati. Deinde planetae quoque cum ijs sunt coniungendi, quemadmodum iam dicere ceperamus, intelligendumque quomodo conueniant cum singulis asterismis, & quomodo cum ijs coniungantur temporaque cum temporibus suis dimensionibus sedulò conferenda. Fostquam autem planetas singulos cum singulis asterismis & cum omnibus comparauerimus, tum eos etiam inter se, cumque stellis fixis mixtim confe remus. Hinc autem proueniunt aspectus de quibus iam locuti sumus. Sed hi cùm paucissimi notati sint ab astrologis, innumeri sunt in rerum natura, propter diuersissimas interuallorum analogias, & propter diuersissima quae possunt conferri: vt si tantum vnus planeta distet à domo alterius, quantum hic ab illius domo distet, aut si tantundem planetae distent inter sese, aut primus planeta tantum à secundo, quantum à terdibzy G Google à tertio secundus.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 128","label":"128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/128"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 130","label":"130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/130"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}