{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 132","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 132","ref":"132","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/132","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/132.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"Per terram verò intelligimus & reliqua elementa. alium esse terrę motum censent inter solem & lineam eclipticam, quem nos asscribimus soli. Itaque solem continenter in alijs Zodiaci partibus cerni, cùm tamen nos, non autem ipse mutetur: quoniam siue mutetur qui videt, siue quod videtur, idem prouenit aspiciendi discrimen. Sed quia sol in aestate proximius ad verticem nostrum accedit, in hyeme verò recedit, ideo necessarium fuerit aestate polum terrae arcticum versus meridiem, hoc est, solem, hyeme verò antarcticum polum inclinari. Deinde quia aequinoctia solstitiaque continuò mutantur, quod nos propter nonam sphaeram fieri putamus, idipsi propter motum aequatoris terrestris fieri dicunt, cui tantum deest ad integrum circulum versus Oriens, quantum in Oriens nona sphaera progredi putatur. Verùm haec qualiacuque sint hoc loco non sunt explicanda. Nos hic ex motus & positus varietate vim stellarum consideramus, quae fermè tam in hac quàm in ratione veterum eadem manet. Sed nos exempla quaedam motus caelestis proponamus, & primùm solis differentiam consideremus. Annuus autem eius motus, & per eccentrum, & per epiciclum in nomocentro describi potest: per eccen trum hoc mo do. Sit eccentrus C. I. H. E. circa centrum B. centrum mun di sit L. linea ecliptica D. F. G. K. in ec centro sint C. I. & E. H. partes aequales, quos sol quoniam illicaequabiliter mouetur, aequis temporibus confi cit, atqui in ecliptica sunt inaequales. Multo namque minor est D. X. quàm sit F. G.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 131","label":"131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/131"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 133","label":"133","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/133"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}