{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 148.1-4","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 148.1-4","ref":"148.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/148.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/148.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/148.1.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Sic autem dicunt Platonici Deum hęc genera in animorum naturam commiscuisa se, vt eorum quae coniungerentur substantiae non corrumperentur: quemadmodum & duo lumina in vnum coniunguntur, & in animis nostris disciplinae. τὸ ἕτερον autem efficit vt omnia non sint prorsus vnum, sed τὸ ταυτὸν quoque ne sint inter se planè diuersa, & vt verè sint ipsa substantia facit. per hanc anima tota, si sic dicere licet, ens est, & per ταυτότητα tota quodammodo mens est: per ἑτερότητα verò vita, dicit autem haec elementa vi quadam in animae compositionem esse commixta Plato: tum quo nobis eorum arctam compositionem significet, tum etiam artificis potentiam, qui quod est quodammodo contra naturam, naturale, & ex contrarijs vnum facere sciat. Sic igitur animam ex suis tanquam partibus in vnum philosophi componunt, & eam etiam omnem in numeros quosdam redigunt, de quibus hoc loco nobis est dicendum. Vsus est potissimum Plato mathematicis rationibus ad animae demonstrationem, quoniam euidentiores & à materia semotae sunt, & quòd tanquam mediae diuinorum & corporatorum, animae videantur affines. Verùm cùm musici numeri sint in elemento medio, cumque ijs etiam anima potius commoueatur, ideo putatur ex ijs praecipuè componi. Nemo siquidem ab humana natura tam alienus est, vt ijs non affici possit: sed cum ijs caetera non tantopere commoueri videamus, ob id homini maximè proprios esse iudicarunt, quibus sit ab aliarum rerum natura diuersus. summam autem vim, vt in alijs omnibus, ita & hic quoque monas habet, cuius aequabilitas est proxima quaedam similitudo: & ab hac omnes analogię deriuantur. μεσότητιs etiam ex analogijs fiunt, quibus totum musicum συστήμα, tanquam efficacissimis vinculis est vndique comprehensum: idque & animae naturam ipsam continere putatur: inter omnes μεισοτητὰς tres obtinent longè principatum. arithmetica dicitur, dum excessus defectusque mutui numerorum sunt continuò pares, vt. 2. 4. 6. in geometrica rationes numerum arctissimè conueniunt, quanquam excessus sint diuersi, vt 2. 4. 8. haec à Platonicis ταυτοτὴς appellatur, & per ἀντονομασίαν proprium generis nomen habet.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 145-2","label":"VNIVERSITATE LIB. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/145-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/145-2"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 148.5-8","label":"148.5 to 148.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/148.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/148.5"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}