{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 152","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 152","ref":"152","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/152","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/152.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"Quanquam autem anima magnitudinem omnem excludit, tamen est in incorporatis sem per aliquid, cuius similitudinem corporatura gerat. Itaque minores in cantu phthongorum analogię nobis quoque placent, quod non fieret, nisi similes diuisiones anima contineret: quapropter rectè Plato maiora spatia lemmatis & epogdois impleuit: nam epogdoi soli spaciola quaedam vacua relinquerent, quod quidem nunquam patiatur natura. Duo toni epitrito sunt minores: eo verò tres maiores sunt, & tamen & hi sescuplo sunt minores. Hanc autem supputationem primus, Pythagoras adinuenisse fertur, & interualla canendi ad numerorum rationes accommodasse: dum enim ille duas chordas ita ponderibus tetendisset, vt eundem sonum redderent, ac alteri duplex pon dus adiecisset, sentijt ambas inter se pulchrè consonare. Hunc autem concentum ipse diapason appellauit: quòd canendo iudicaret phthongos remotius digredi non oportere. Cum autem ponderi duplici epitritum detraheretur, reliquum sescuplum cum primo iucundissimam etiam symphoniam edebat: idque diapente vocabat, quod quinque phthongorum contineret interualla: alteram duplicis analogiae consonam partem, quae spacia tantum quatuor comprehendit, diatessaron nuncupabat: quo verò cantus continuò sursum atque deorsum decenter suum concentum seruaret, minoribus etiam quibusdam gradibus erat opus. Cùm itaque diapaso, ex sescuplo & epitrito componatur, haec etiam spacia iustis ponderibus diuisit in tonos. Est autem tonus interuallum epogdoon, dum vna chorda continet alteram, & insuper octauam eius partem: sed cùm tres tonos sescuplo minores, quatuor verò maiores, & similiter duos esse minores epitrito, tres maiores deprehen deret: duos ab epitrito, tresque à sescuplo detraxit, & inuenit reliquum tale spacium, quale est inter ducenta quadragintatria, & ducenta sex & quinquaginta. ita ratio ponderum pulchrè profectò cum arte numerorum quadrat: nam si duas rationes epigdoas ab epitrita, vel tres à sescupla subducamus, idem etiam spaciolum relinquetur: idque lemma vocarunt, & etiam semitonium minus: nam cùm tonus octauam contineat, hoc minus habet, quàm decimam octauam. Diuisit itaque Pythagoras diatessaron in duos tonos & lemma: in tres verò tonos & lemma, diuisit diapente: ita diapason continet quinque tonos integros & duo lemmata. Quòd si sescuplum addatur analogie duplici, prouenit triplex analogia. Duplex verò duplici coniuncta, quadruplicem facit, hoc est, disdiapason: quod etiam in prouerbium abijt, quoniam vlterius modum humanae vocis extendi non debere veteres, nobis nimirum modestiores, iudicarunt. Hac igitur arte Pythagoras musica inuenit interualla, quae cum numerorum rationibus omnia planè consonarent: quoniam numeri cum suis analogijs produxerunt omnem rerum naturam.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 149","label":"VNIVERSITATE LIB. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/149"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 153","label":"VNIVERSITATE LIB. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/153"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}