{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 153","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 153","ref":"153","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/153","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/153.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":403,"text":"In instrumentis verò musicis fermè triplicem deprehendimus analogiam: primam in chordarum, exempli gratia, diuisione, secundam in ponderibus, quibus inten duntur, tertia in chordarum crassitudine est sita. Crassior itaque chorda quamuis pari pondere trahatur, grauiorem sonum reddit, & chorda breuior acutiorem, & ex natura numerorum haec omnia manarunt. Verùm iam cognouimus quid diapason sit, quid diapente, quid diatessaron, tonus & lemma. ablato vero à tono lemmate, reliquam maiorem eius portionem apotomen appellarunt, & spatium quo apotome majus est quàm lemma dixerunt comma. Haec autem omnia per subductiones & additiones numerorum facilè possunt inueniri. Itaque anima secundum hanc sententiam eiusmodi consonus & vnus omnino numerus est: sed quoniam liberum hunc naturae nostrae motum habemus, in eo posita recta vitae ratio est, si optimos quosque phthongos frequentissime pulsemus: consonant autem pulcherrime numeri quos multiplices, sescuplos & epitritos vocant, quoniam maximè conueniunt in idem: reliqui quorum partes repetitae nunquam exactè totius mensuram absoluunt, propter diuisionis in aequabilitatem, malè sonant: nam vna tantum veritas est, & vna felicitas, quaeque magis in vnum conue niunt, magis sunt secundum naturam: verùm quoniam ad vigesimum vsque septimum numerum animae diastema Plato extendit: idque totum implet ijs numeris, de quibus iam diximus, operae pretium fuerit totam eorum seriem hic explicare, quod quidem difficilè non erit, si talem primum numerum inuenerimus, qui per octauae partis sui coniunctionem, continuò crescat in phthongos, & in tertijs & quartis vicissim interuallis, detracta primum vigesima septima numeri posterioris, reliquique decima octaua parte adnexa vniuerso, proximus excrescat alius numerus, qui cùm priori lemmatis rationem contineat, ad supplementum epitritorum & sescuplorum. sed Plato generis diatenici, quod tonis & semitonijs contexitur, & moderatius est, animęque magis accommodatum, exemplum nobis proponit: quo nos etiam solo nunc nouimus vti: quanquam in chromatico & harmonico idem demonstrari potest. Chromaticum vocant, cùm spacia lemmatis diuis duntur. Harmonicum cùm etiam lemmata secantur in dieses. Dieses verò dimidiae lemmatis portiones appellantur: sed necesse semper est, vt interualla, quo consona sint, suas analogias obseruent. Itaque cùm maioris operis haec duo genera sint, non est mirum quòd sint à nostris hominibus relicta. Continet autem totum animae diastema secundum Platonem quater diapason, diapente atque tonum: cùm tamen veteres paucissimis tonis fuerint contenti. Primum enim tetrachordum si mess mesa ad hypate meson se tantum extendebate deinde aliud adiunctum est, inter metam & prostambanomenam diuisum, quod cum priori diapason integrum commerete coaliud insupor inter mesam & paranet e diea carmenore cum prioribus in anum est coniunctum. Quartumque rursus diuisum, cuius extremae chordae sint nete diezeugmenon, &, netemporboleone la facti est disdiapasori, quod quindem chordas & interuulla quatuo idacium haberet.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 152","label":"VNIVERSITATE LIB. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/152"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 154","label":"VNIVERSITATE LIB. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/154"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}