{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 169-2","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 169-2","ref":"169-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/169-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/169-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/169-2.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"pluribus partibus contingunt: quoniam autem hic de anima appetitrice loquimur, quod eam attingit est bonum & malum, idque vel praesens praeteritum aut futurum, & vel internum vel externum. Internum bonum praesens, gaudium profert, & animum statim ad sese conuocat: externum producit laetitiam & frequenter etiam nimis exultantem, quae in ambitum corporis animum rapit, quo plenius obuio bono potiatur. Malum internum si vehementissimum sit etiam animum confestim expellit, quemadmodum in perniciosissimis morbis cernere licet, & tamen interim resistit quantum potest, nec facilè deserit ea membra, quae rerum gerendarum sunt instrumenta: & hinc vehementes commotiones, vnde febres & eius generis alia concitentur. Si externum aliquod malum sit, animus, quò minus illud attingat, cum spiritibus & vaporibus, circa centrum se contrahit, & ibi tanquam in propugnaculo se quantum potest defendit: sed contractis vasis, quibus succus continetur, necessarium est liquidiora è praecordijs sursum repere, vnde lacrymae suum originem ducunt. Si verò nouum aliquid iucundum minimeque serium accidat, commotis spiritibus & musculis risus excitatur: nisi verò nouum sit tantopere non commouebit, nisi iucundum sit, ita non titillabit: si serium sit intus residebit, nec in risum erumpet. Bonum futurum spem prouocat, cuius etiam absentia discrutiat expectantem: ita diuersis motibus animus interim tanquam distrahitur, dum nunc bonum nunc eius absentiam sibi proponit: malum futurum metum affert, in quo, tanquam iam immineat, animus ad interiora recurrit, aliqua tamen spe veluti suspensus: ita quoque diuellitur non sine magno dolore. Ira est motus ex imagine iniuriae cum spe vindictae: ad vindictam opposito motu est opus, cuius instrumentum bilis est, quae commota totum corpus accendit. sed hîc non sunt omnium affectuum rationes explicandae.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 169","label":"169","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/169"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 170","label":"170","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/170"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}