{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 173-2","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 173-2","ref":"173-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/173-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/173-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/173-2.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"& rerum gerendarum rationem, quem Vlysses nisi ab illa edoctus, comprehendere non potuit. b Proclus hanc vniuersitatem Vulcanijs armis fabricatam esse dicit: calor enim, praesertim caelestis, omnia contemperat atque commiscet in iustas analogias, quibus omnia tanquam firmissimo vinculo continentur. c Hic spiritus, qui respondet elemento stellarum, vt inquit Alex. Aphro. secundum Arist. omnia permeat, & animam mundi secum affert, estque naturae praecipuum instrumentum, quo versatur mens in hac corporatura: huic adiunctus est aër tenuissimus, cui cohaeret humor, qui terrenis partibus est adglutinatus: ita necessarium est vnius motum alia sequi. d. Quoniam oculus propago quędam cerebri est, huius temperaturam ex eo cognoscimus atque adeò mores animorum. Cornea tunica à dura meninge ducitur, & totum oculum inuoluit, cui obducitur adna ta à pericraneo. interius vuea pro magnitudine pupillae perforatur ac à pia meninge deriuatur. Quarta tunica nascitur ex neruo visorio, humoremque cristallinum instar araneorum telae circumuoluit, illique sentiendi inserit facultatem. Humori crystallino aqueus innatat, prohibetque concidere pupillam: corneam etiam & vueam tunicam medius humor vitreus in locis suis conseruat: lumen autem colore tinctum, per eam corneae tunicę partem quam pupillam appellamus, & per humorem aqueum in crystallinum penetrat, & afficit praesentem spiritum animalem, cuius affectionem anima quoque praesens sentit. iij","prev":{"citation":"De universitate libri tres 173","label":"173","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/173"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 174","label":"174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/174"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}