{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 175-2","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 175-2","ref":"175-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/175-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/175-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/175-2.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"a Ossipetroso dicto membranula quaedam obducitur intus tenuissima, quae comprehendit aërem, quem complantatum appellant. Cùm autem aures sint perforatae longis cauernis, quae sint etiam aëre plenae, & cùm aër omnia permeet, nec aliquid vacuum relinquat, necessarium est vno pulso reliquum commoueri: ita videmus in aedibus vnis fenestris & ianuis in vnam partem tractis aut impulsis, alias quoque trahi vel impelli, quòd aër continuò sequatur. Cum aëre ergo externo commouetur is qui in cauernis aurium est, & cum hoc is qui in tympano, cuius motum anima praesens discernit. b Senius homini dati sunt vt cognoscat externam corporaturam & ea cognita sciat bonum & malum quod sequatur & vitet: sed è corporibus deuenimus etiam in cognitionem incorporeorum, non autem ipsa corporatura, sed eius species & similitudo se insinuat in sensum: verùm medium impeditum frequenter accessum non praebet. c Quae vehementer tenuia sunt effugiunt omnem sensum: ita lux nisi densior facta non videtur, ac eam in denso corpore reflexam, potius quàm in aëre puro sentimus. c. p.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 175","label":"175","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/175"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 176","label":"176","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/176"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}