{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 185","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 185","ref":"185","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/185","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/185.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":390,"text":"quae alioqui videri non possent: non tamen iccirco radius ille videndi in ipso contactu rei conspectae sentit, sed speciem ipsam potius in oculos vsque transmittit. Coniunctus enim cum externa luce in facie rei conspectae, ab eaque confirmatus, inde confestim immutatur, eaque mutatio per eundem radium ad oculum vsque transit, & in crystalloide, tanquam in speculo, multo spiritu comprehenso, sensum videndi facit. Sic radius Solis in coloratum vitrum incidens immutatur tincturamque vitri secum quoque transfert. Lux autem per se quidem candidissima est, flauescit tamen et fuluescit imbuta vapore. Itaque Sol, Luna, caeteraque sidera sereno tempore & meridiana sunt candidiora, & ophthalmia laborantes omnia magis rubicunda cernunt: quae igitur plurimum lucis continent, candida sunt, quae verò minimum, sunt nigra. est enim nigredo tanquam carentia quaedam candoris, & ideo nox omnia nigra facit: & tamen hęc aliquid lucis continet, sine qua nihil omnino videri po test. Iux autem corporea, quanquam vixdum corporea dici potest, est alterius incorporeae corporata quaedam imago. & ob id haec cum nostra mente miram quandam analogiam seruat: idque est quod à visu mentem mirificè affici dicunt. Lux autem illa incorporea, proculdubio primae monadis est similitudo, à qua profluit haec veluti à centro solis. Corporea quanquam multifariam sunt diuisa, quae tamen in diuisis aequabilitatem continent, maximè monadem referunt, aequabilitas autem lenitatem, vt etiam inaequalitas partium asperitatem. Haec autem in minimis partibus sunt intelligenda, in quas quidem lumen facilè sese insinuare potest. Iam quatenus minus lucis continent res, eatenus mis nus candida medijque cuiusdam coloris fiunt. Visus, est facultas recipiendi coloris, per medium energia perspicuum, & color per faciem corporis perspicui cuiusque efflorescens vis, quae cum luce tam interna, quàm externa in oculos illapsa, afficiat videndi facultatem: perspicuum autem, quoniam oculis simile, tanquam priuatio quaedam est omnium colorum, ijs omnibus, cùm nullum actu contineat, accommodatum transitum praebens. Lumen externum est energia perfectioque perspicui corporis, quatenus perspicuitatem habet, & tanquam quidam eius color: internum autem est quodammodo perfectio crystalloidis humoris. Et quoniam color esse non potest sine perspicuo, per quod transeat, cùm perspicuum caret luce, vt in tenebris, tum potestas te quoque dicentur in rebus esse colores: & potentia quoque perspicuum erit, id quod est tenebricosum. In auris intimo, membranula quaedam est spiritu plena, quam tympanum vocant, quae cùm ad aëris compulsa pulsi speciem facilem moueatur, eam per neruum animae praesenti denun ciat, audiendique sensum profert: itaque tum ob instrumentum, tum etiam ob idipsum quod sentitur, sensum istum aëreum esse constat.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 184","label":"184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/184"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 186","label":"186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/186"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}