{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 189","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 189","ref":"189","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/189","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/189.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"quae adhaerere facilè possunt: haec igitur obstruunt, & astringunt, sunt autem quaedam insipida prorsus, quae gustui, cùm eum non afficiant, simillima quodam modo videri possunt, sed tamen fermè frigida sunt, & humida, vt aqua. Itaque leniunt haec, abluunt & mitigant inflammationes: quae verò minus frigida siccaque sunt quàm acerba, mediamque substantiam habent, vt rosae, stiptica vocantur. Leniter enim astringunt, exsiccant, & refrigerant. quae vehementer ignea sunt, acria vocantur & acuta, quę verò minus, amara, haec etiam multam terram admixtam habent, cumque facillimè ex dulcibus postquam nimirum aërea sunt & aquea dissoluta reliquiaeque paululum incaluerint, amara fiant, ac similes ferme crassitie partes habeant, tamen illa iucundissima linguaesunt, ista verò planè contraria sentiuntur. ideoque dulcedo & amaror sapores extremi dicuntur. Amara nimirum obsunt sua siccitate facultati nutrici cuius causa facta est gustandi voluptas, ideoque lumbricos aliaque huiusmodi animalia ijs interfici videmus. Caetera quae non minus sicca, magis tamen placent, vt acria, acerba, acida: vel enim calorem reficiunt, vel tenaces humores diuidunt, vel refrigerant calefacta, vel stringendo roborant. amarum autem intra venas receptum, nec alere potest sua siccitate, nec crassitie facilè transpirare, nec calorem tenuem, cùm ille fit in crassa substantia conclusus, iuuare: nam bilis quae sanguini mixta est, acris potius quàm amara dici debet. Salubria tamen habentur amara stomacho & intestinis: haec enim viscera humore fermè nimio laborant, quem amara calore & pondere abstergent, extrudunt, & etiam exsiccant, & quoniam inimica sunt naturae, eam prouocant ad expulsionem. natura concitata expellit non tantum hostem, sed & illi propinqua omnia, noxios scilicet humores: indeque praeter attrahendi propriam quam habent facultatem, est efficatia purgantium omnium medicamentorum. Sed quaecunque aliquid agunt & perpetiuntur, ea tanquam materia quaedam inuicem accommodat contactus. Quoniam verò tangendi sensus siccitate sit, ideo terreus habetur. primus est hic omnium sensuum & multifariam per totum corpus diffusus: in eo verò differt à prioribus, quòd carnem coniunctam medium sentiendi instrumentum habet, & cum reliqui sensus contrariorum sint expertes, hic in quadam mediocritate consistit, in qua contraria contemperentur, & ob id optimè iudicat, & homines qui eo excellunt prudentissimos facit. Igitur ad vtrunque extremorum potentiam continet, nec medium ipsum, sed defectum tantum & excessum sentit.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 188","label":"188","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/188"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 190","label":"190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/190"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}