{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 190","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 190","ref":"190","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/190","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/190.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Si verò analogia tactilis rei fuerit à temperie tactus vehementer remota, protinus fiet dolor, praesertim quidem à frigore vel calore, quae sunt qualitates reliquis violentiores, caloris autem proprium est diuidere, frigoris cogere, vtriusa que igitur partium soluere continuationem: nam etiam dum frigore coguntur partes in angustum, à se inuicem recedunt. Itaque dolor positus est in continui dissolutione: quanquam etiam vel sola forma contraria fortè dolorem afferre posset. tactiles igitur primę qualitates sunt calidum, frigidum, & etiam humidum, atque siccum: itaque cùm caeteri sensus duo tantum, iste plura contraria percipere potest. Secundae verò qualitates sunt, quę primas istas sequuntur, vt asperum, lene, durum, molle. tertiae quartaeque certis quibusdam nostri corporis membris destinantur, & earum vires habent causas ignotas. qualitates autem vel effectus sunt substantiae vel eius instrumenta. Substantiae vero vel operantur palàm, vel etiam occultè, illud sensu, hoc ratione cognosci potest: sed vt paucas primarum, vt vocant, qualitatum, vires hic proferamus: calor heterogenia dissoluit, quae sunt eiusdem generis conuocat: fit autem ex motu, & ex confricatione radiorum solis, & à calidi corporis contactu: dissoluit, euocat, adeoque consumit & arefacit. Aquam enim in aërem vertit, aërem in ignem, igneque exhalante nec humido succedente, reliquiae siccescunt, & exeunte calore, qui nimirum iam pabulo sit destitutus, refrigerantur, contractisque partibus densescunt, atque erispantur. Moderatus calor, propter motum & humorem coniunctum, generationi vitae incrementoque conducit, nimius consumit & corrumpit, vehementia sua densissima quaeque dissoluit, & eliquat, penetratione rarefacit, meatusque venasque latius aperit, moderato motu lenit & exhilarat, vehementi & temerario, ira incendit, celeriterque mouetur: & ne vacuus locus sit, dum quippiam educit, aliud in meatus attrahit. Frigus contrà omnibus animae functionibus aduersatur: obstruendo tamen ignis egressum prohibet, & eatenus calefacit. idque est quod ventres hyeme sunt calidiores. Humidum est quod non nisi à sicco contineri potest. Siccum autem quod à se ipso. facilè cedit humidum in sese tactui, ideoque molle & mutabile est, facileque nutrit & auget, abluit, segne & somnificum est, obliuiosum, & excrementosum. Siccitas contrà ingeniosa est, secundum Heraclium & Platonem: cùm tamen immobilis sit, & dura, Aristoteles in mollibus carnibus ingeniositatem collocauit: stringit omne siccum, attrahit, consumit, quoniam ipsum est contractum atque consumptum.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 189","label":"189","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/189"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 191","label":"191","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/191"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}