{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 193-3","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 193-3","ref":"193-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/193-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/193-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/193-3.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":379,"text":"Spiritus verò saepe crassior, calidior, frigidiorue fieri solet: crassitudo ad motum ignaua est, vt tenuitas agilis ad res gerendas atque prompta: quapropter tardos, tum in motibus corporis, tum etiam animi pinguis illa lentaque spirituum temperies facit: nam exiguos etiam corporis meatus, id quod crassum est, penetrare facile non potest: & hinc mores pueriles & stupidi, cum multa stoliditate. si verò spiritus calore naturae modum excedat, motionis celeritas, cogitationis constantiam omnem quam rectum iudicium requirit, euertit. Inde contingit homines ad aliquod negotium transigendum temerè rapi, priusquam quale sit quodque diligenter cogitarint. Hinc ira, audacia. temeritas, multorum verborum inconsiderata profusio, atque huiusmodi reliqua vitia manant. Si verò nimius calor nimiae crassitudini fuerit coniunctus, ex simplicium natura, huius effectum coniectare facile licet. Calor quidem rapiet, sed remorabitur crassitudo. hinc ineptiae prodeunt, etiam furori coniunctae. Si nimium frigidi crassique spiritus sint, stupidum corpus & hebes ingenium fiet. Si frigus cum tenuitate sit coniunctum, affert & penetrationis & constantiae pariter vim, quae quidem astutos & fraudulentos homines reddat. Si iustam temperiem spiritus obtineat, conducit ad actionum omnium moderationem, quam vbique maximè laudamus. Multi spiritus firmas operas tiones, tum animi tum corporis edunt, pauci verò languidas & imbecilles. Sed natura deficientis spiritus optimum remedium est largita somnum. quoniam enim ad continuas actiones animae, spiritus sufficere non potest, exhaustis iam eo magna ex parte, reliquiae statim ad intima retrahuntur, ne prorsus in auras effundantur, sed per interualla tantum incrementum sumant, quantum sit satis, ad alias actiones per tempus sustinendas. Quod si quęrat aliquis, quomodo haec facit, nulla praedita ratione natura. respondebo, eam non tantum ratione, sed & sapientissima quadam mente gubernari: non tamen fit somnus ab animae nostrae rationali virtute: nam saepe cùm dormiendum esse ra tio suadet, dormire tamen non possumus, sed ab inferiore quapiam, & corpori magis coniuncta. Cùm igitur anima spiritus quibus vtitur, sentit impares ad actiones obeundas, ab opere sensuum interquiescit, & ad nutriendum corpus tota conuertitur. sic reliquias spiritus animalis, cùm anima pariter ad intima corporis, vegetationis causa, recurrit. atque humiditas quoque meatus, per quos antea spiritus ferebatur, obstruit, qui etiam spiritu vacui sponte clauduntur: ita tamen vt exterius eius aliquae reliquiae semper maneant, quae vehementes corporis motus ad animam vsque deducant. quinetiam solus lenti humoris excessus, qui meatus obstruat, & praepediat promptam spiritus penetrationem, esse sępe causa somni solet. quapropter anima, quemadmodum diximus, sentiens impedimentum, ad alia munia sese confestim transfert.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 194","label":"194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/194"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 196","label":"196","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/196"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}