{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 20","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/20.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":true,"words":213,"text":"Vna tamen tantum est numeris perfecta potestas\nOmnibus, vnde suas habeant reliqua omnia vires\nOmnes: quae nullum potuit coepisse per aeuum.\nNon factura sui fuerit factiue, sed omni\nPrincipio prior est cunctorum factor, & vnus\nCuncta videt, falsas quoque vero lumine mentes.\nCumque sibi fuerit semper bene cognitus, intus\nImmensum immenso progignit lumine lumen,\nAtque ambo immenso semper iunguntur amore\nEt simul omnia sunt nullisque coercita metis.\nNon ibi natura quicquam est spacioue diremptum.\nSic diuersa loco pariter versatur eodem\nHaec lux, quae crassa est aeternae lucis imago.\nSed quid aperta probem dubijs: vestigia vestri\nVeri iam multo sunt falsò oppressa. remotis\nIn rebus fidei ratio concedat honorem.\nPost rerum summum dominum loca proxima diuae,\nAtque inde humanae mentes tenuere secunda:\nSi tamen immenso quicquam conferre liceret.\nAst anima aßiduo complectitur omnia motu,\nHaec quae dimensas vires per tempora ducunt.\nNam si quando viris soleant se ostendere sanctis\nDiuina, attonitos perstringunt fulgure sensus\nQui cùm ad se redeunt, illa elabuntur. apertam\nNon licet his densis tenebris comprendere lucem.\nHîc tanquam in speculis diuina videtis opacis,\nQuae sunt corporeo semper suffusa colore.\nPerpetuò est veri facies hîc obsita crasso\nFuco. at si vastae Phoebea luce tenebrae\nSint pulsae, vt poßint oculi spectare coruscam\nLucem, tunc cernunt nullo pereuntia fluxu\nTemporis, & nullum quicquam mutata per aeuum.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 19","label":"VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/19"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 21","label":"VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/21"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}