{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 202","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 202","ref":"202","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/202","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/202.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"Vitam affert. tandem hunc cerebrum virtate mouendi Afficit, atque omnem profert in corpore sensum. In corpore nostro triplices sunt animae functiones, quarum alias naturales appellant, alias vitales, & tertias animales, Duae verò priores nunquam intermittuntur, nec sunt in arbitrio nostro sitae: in animales autem voluntas imperium suum habet. Multo nimirum majus animę cum corpore commercium est, in obeundis actionibus vitae reliquaeque naturae. Actio naturae trifariam est diuisa, in nutrientem, augentem & generentem nutriens vis in locum eorum quę continuò diffluunt nouum substituit alimentum. Cùm enim innatus & etiam externus calor assiduò corporis particulas consumat, ne prorsus intereat, opus est alias in locum absumptorum reponi, quod fit per vim quam nutrientem appellant, cuius omnem substantiam in corporis temperatura collocamus: est autem temperatura in iusta quatuor elementorum analogia, quam singula corpora, singulorumque corporum singula membra suam habent, ab initijs suae comnositionis sibi innatam, quae tamen cum tempore plurimas ob causas vehementissime mutatur, ita tamen, vt primordia suae geniturae conseruet quantum potest: nam qui eam mutare volunt grauissimorum morborum ferè sunt authores, quamuis interim leuiter potest in meliorem constitutionem deduci. Manifestum est autem quòd haec temperatura transeat à parentibus in filios & nepotes: id enim quod in membris parentum redundat iam percoctum & ijs simile factum, trahitur ad generationem, idque nos semen appellamus: nec tamen semper fructum profert, quoniam & iustam humas, nae formae temperaturam requirit, & etiam caeli consensum atque locum accommodatum quo contineatur, alimentumque quo suum incrementum sumat. Cum verò iam futurum est vitale semen adhaerescens vtero statim sanguinem maternum trahit per venas quibus cum vtero ligatus est, quicum eo proculdubio magnam affinitatem habet: nisi enim vir elementorum caelique temperatura cum foemina conueniret, nunquam procrearet. Quod autem semen parentes referat iam manifestum est, vt etiam quod sanguis consentiat cum temperatura materna, atque adeò etiam cum foetu: & hinc est, quòd ab eo, dum alitur fretus, paucissima supersint excrementa. Secus accidit cùm iam vescimarijs rebus, quae sunt à natura nostra magis alienae, quę quidem mul tis excrementis redundant. Inter similia verò semper vehemens est attractio, quia scilicet, propter monadis imaginem, vehementer conspirant in vnum. Alimentum autem facilè sequitur attractionem eius quod alitur, cuius nimirum vsibus est à natura destinatum. attrahendi vis est prima in operibus naturae, cuius substantia est in similitudine temperaturae, vel potius in formis quae temperaturis vtuntur.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 201","label":"201","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/201"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 203","label":"203","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/203"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}