{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 205","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 205","ref":"205","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/205","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/205.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"Concordia ex pluribus vnum facit, discordia verò facit ex vno plura: separat enim ea quae prius fuerant coniuncta: quatenus autem separata sunt, commune nihil habent: sed vnius separatio alterius coniunctio est, iustaque totius naturae connexio semper manet, qua communis salus continetur: ita necessarium est discordiam semper à concordia superari: sed haec latius hoc loco non sunt explicanda: spero breui nobis opportunitatem concessum iri, qua omnes has actiones naturae magis particulatim, cumque suis causis omnibus, & quibus rebus quomodo iuuentur aut impediantur, diligentissimè tradamus. Sed iam de ea nostrorum animorum virtute dicendum est, quę corpori vitalem motum affert: haec autem mediam quodammodo naturam inter sensitricem atque vegetatricem tenet. Eius itaque officina in corde est, vnde diffunditur spiritus vitalis in vniuersum corpus. Est autem cor nerueum, densum & musculosum, ad actionis continuatae efficaciam, & tanquam in medio corporis costis & spina, veluti septo, tectum. quo facilius vndique distribueretur vita, atque securitatis causa: additusque flabelli vice pulmo est, ad caloris excitationem, & remedium suffocationis. A vena quadam quae ab epate per spinam ascendit, ramus ad sinistrum latus cordis fertur, ibique spiritosum sanguinis vehiculum, vitalem accipit virtutem à corde: deinde ramus eius vnus, in omnes partes inferiores funditur, alter sursum ductus, simili ferè diuisione, altioribus partibus vitalem spiritum infundit: nam tametsi minimae quaeque partes venas vitales non attingunt, vis tamen harum ad vicina quoque penetrare facilè potest. Arteriae verò quae ad caput ascendunt, partim cerebri medullam inuoluunt, ibique in formam retis diuisae sensilem tenuissimam vim continent. Videmus enim vapores quanto remotius attolluntur, tanto expurgatiores reddi. Huc etiam accedit cerebrifrigida natura, quę continuò separat & deprimit ea quę sunt crassiora: quin etiam aëris tenuissima portio, quae trahitur inspiratione, sursum vergit ad animę supplementum. Contingit autem quiddam in respiratione, quemadmodum in flabellis, vt dum vter extenditur & dilatatur, ne vacuum aliquid relinquatur, confestim aër influat. Extenduntur autem partes circa pulmonem praesidio neruorum & musculorum, inde fit quòd etiam voluntarius hic motus esse dicatur. Cordis verò dilatatio compressioque, qua spiritus per arterias pellitur atque retrahitur, in nostra potestate non est sita: quoniam eam cohibere non possumus, quemadmodum respirationem. Fit autem motus cordis certa quadam analogia: quam author rerum omnium ad animantium conseruationem imposuit illi membro, cuius consideras tio potius ad medicos, quàm ad philosophos spectat.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 204","label":"204","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/204"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 206","label":"206","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/206"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}