{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 209","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 209","ref":"209","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/209","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/209.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Ita namque locum suum quodammodo conseruat, quemadmodum & ea quae crescunt atque diminuuntur: centrum enim eundem semper retinet locum. Cordis motum arteriae quae cordis propagines sunt imitantur: nam ab eo mouendi virtutem sumunt. Dilatatione vitali spiritu implentur & refrigerantur, compressione eum in omnem extrudunt corporaturam & pariter fuligines expellunt. iam manifestum est actiones partim instrumenti, partim efficientis naturam referre: instrumentum, calidum, frigidum, humidum, siccum, molle, durum, plenum est & inane, & simi libus etiam nominibus pulsationes arteriarum appellamus. Constat autem celerem esse caliditatem, & etiam frequentem. Quanto namque citius quid mouetur, tanto frequentius recurrit: verum vbi moderata est instrumentorum constitutio, haec omnia sunt moderata. instrumenta verò praecipuè cor & arterias hîc appello. Quatenus autem à mediocritate discedunt immoderatae pulsationes fiunt: nonnunquam etiam in instrumentis cordis, praecipuè spiritibus, frequentes fiunt & subitae mutationes, & vel ordinem aliquem seruant, vel eo planè carent: hinc fiunt pulsus inaequales, qui vel tertijs, vel quartis, vel alijs rursus locis aequabilitatem seruant: hinc μυούροι δορκαδίζοντις, formicantes, & alij, in quibus semper intelligendum ordinem perturbationi debere praeferri. ab efficiente causa robusta, magni à contraria contrarij pulsus fiunt: sed haec aliam tractationem requirunt. Motus quo corpus nostrum in varias partes transferimus, à cerebro suam originem ducit: vnde quosdam mouendi neruos ad omnes corporis partes extendi videmus: nam & spinalis medulla, ex qua plerique emergunt, à cerebro non tantùm principium & virtutem omnem habet, sed etiam inde spiritum concipit, qui mouendi praecipuum sit instrumentum. Spiritus igitur purissimus animae sibi proximae virtutem accipit, & eam transfert in neruos, eosque sequitur quoque reliquum corpus. Diximus autem prius in aethereo corpore mentis incorpoream vim fieri corporatam, magis tamen in vaporibus & solidis membris. Diximus etiam quàm magna sit virtus analogiae, quae quidem euidens est in ijs quae continua vocantur: nam quòd eorum partes tam aegrè diuelli possunt, id ipsum fit, non ob aliud, quàm ob coniunctarum rerum analogiam. quae enim alia causa esse potest, quòd ligni, ferri, vel alterius, continui partes tam arctè cohęrent, quòd neruis & funibus ingentes moles trahuntur, & quòd non ipsi potius discerpuntur: nulla alia causa esse potest, quàm analogia partium coniunctarum. Partes autem primae sunt quatuor elementa, ex quibus quidem omnia fiunt: sed hae diuersis temperamentis diuersas analogias referunt, & haec est causa varietatis omnium rerum.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 208","label":"208","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/208"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 210","label":"210","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/210"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}