{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 215","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 215","ref":"215","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/215","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/215.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":435,"text":"Ossa potius fiunt ex magis terrena seminis parte, cui pinguedo multa fuerit admixta: ex terrena quidem propter firmitudinem, quae ne tanquam arena diffluat pinguedine sit contemperata, & quidem ad duritiem cum partibus terreis à calore percocta: hac enim consumpta videmus in cariem ossa dissolui: quod ne facilè fiat, reliquias prioris pinguedinis in cauitatibus suis habent, quam nos medullam appellamus. Nerui cum partibus terrenis continent humiditatem magis viscosam, & eadem est fermè venarum & membranarum natura: hae nempe partes extendi, nec tamen distrahi debebant. Verùm non est nunc opportunum vt omnium naturam particulatim tradamus: spero nobis breui datum occasionem iri, qua humani corporis constitutionem & quicquid illi vel secundi vel aduersi contingere solet, cum proprijs signis, causis, & remedijs, non è medicina tantum acceptis, sed ex intima philosophia repetitis, diligentissimè tradamus. praeter temperiem elementorum ὁμοιόμερα membra suam quoque conformationem habent, quam particularum positio secum affert: quae namque vergunt aequabiliter in omnem positionem sphaericam efficiunt figuram, & teretem quae ab altera quidem parte omnem ęquabiliter, sed ab altera positionem tantùm vnam obseruant. Vt si circuli circulis imponantur, ipsi quidem singuli aequabilitatem omnis suae positionis habent: sed singuli cum singulis comparati sursum vel deorsum, hoc est in vnam positionem rectà vergunt. sphaerica verò figura maximè, post hanc autem tereti potius delectatur natura: quod rotundum amplissimum sit, minimum iniurijs obnoxium, accommodatissimum ad motum, denique perfectissimum, cùm scilicet perfectissimo proximum sit, qui principium finemque non habet: itaque videmus omnia fermè vel rotundam vel teretem esse formam adsecuta. Mundus vniuersus eiusque praecipuae partes, fructus plerique, multae partes animantium sphaericam compositionem habent: radices, trunci, rami, ossa, nerui, venae, tereti sunt figura. Nec mirum quòd haec inferiora ex rotundo rectoque constent: nam elementa ex quibus componuntur, rectè vel oblique mouentur, efficiens autem causa caelestis in sphaeram. Cùm autem singula suam elementorum temperiem suosque caelicircuitus contineant, hinc prouenit omnis varietas conformationis: sed haec omnia sunt alterius loci magis opportuni. Membrorum ὁμοιομιρῶν configurationem, humores & spiritus consequuntur, quinimirum, cùm molles sint, durioribus libenter cedant, & contenti sint ijs locis, quae membra solida cauitatibus suis concesserunt: quanquam interdum augeri vel diminui solent vehementius, quàm oportet: quod etiam membris solidioribus accidit. ita triplex fermè morbus est, quantitatis, qualitatis, & configurationis: sed hic posterior potius ad organica membra pertinet: quae ex ὁμαόμεροιs constant, in certas configurationes coniunctis & suis vsibus destinatis. Vnitatis autem solutio ad positionem pertinere potest, siquidem diuulsae partes eum quem oportebat situm non seruant: verùm eam potius ad substantiam refero, quae praecipuè sit in formę monade ed by Goc nade atque continuatione. Sunt autem continua quorum quaecunque sumpseris extrema sunt prorsus vnum: quod quidem naturae non artis est opus, quae nimirum in minimis versatur: ars autem tantum in maioribus, & ideo potius contigua quàm continua facit.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 214","label":"214","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/214"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 216","label":"216","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/216"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}