{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 216","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 216","ref":"216","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/216","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/216.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"Reliqua verò quae incidere solent in corporaturam humanam medici symptomata vocauerunt, vt actionum noxas, vt excrementa varijs modis affecta, vt sensibiles qualitates, quę exterius in corpore apparent, vnde signorum & causarum ordine facilè deueniamus in cognitionem conseruationem atque restaurationem corporis humani. Verùm quoniam de generas tione constitutioneque corporis humani iam quędam diximus, quomodo, quamuis adhibeatur summa cura, necessariò degeneret, quemadmodum est apud Platonem, dicamus. His autem verbis obscurissimis, describit rationem procreationis & degenerationis liberorum, in republica sua Plato. Difficilè quidem moueri potest hoc pacto ciuitas constituta: sed quoniam quicquid factum est, obnoxium est corruptioni, ne haec quidem constitutio per omne manebit tempus, sed dissoluetur: hęc est autem dissolutio. non tantum plantis terrae inhęrentibus, sed & animantibus quae versantur super terram, excessus & defectus tam animae quàm corporum contingit, cùm conuersiones reuolutionis cuiusque circuli confecerint, illis qui breuis vitae sunt breues ambitus, contrarijs contrarios. Genus autem vestrum generositatem & defectum nihilo magis ratione cum sensu & experimentis adsequentur illi, quos ad gubernationem vrbium instituistis, quanquam sint sapientes: sed haec res praeteribit etiam ipsos, & filios interdum gignent inopportunè: eius autem quod diuinitus genitum est periodus numero continetur perfecto. Humanitus verò genito periodus, continetur numero, in quo imprimis incrementa, quae quidem superant & superantur, interualla tria, quatuor autem terminos adepta, eorum quae similitudinem & dissimilitudinem, incrementum & decrementum pariunt, sic ordine cuncta inter se comparabilia reddiderunt, vt epitrita radix pempadi coniuncta, terque aucta, duas harmonias exhibeat. vnam quidem aequaliter aequabilem centies, alteram verò paris longitudinis, & vt ob longioris etiam quisque numerus sit ex comparabilibus diametris pempadum, vno deficientibus singulis, & duo sint quae comparari nequeunt, centum autem sint quadrantalia triadis: sic vniuersus numerus geome tricus, author est huius, tam meliorum, quàm deteriorum procreationis. Hoc pacto Musa de causis melioris & deterioris procreationis libe rorum disserit, cuius oratio quidem mira quadam difficultate videtur inuoluta, tamen cùm vir illa sapientissimus nihil temere scripserit, & hic ipsam deam introducat doctissimam loquentem, necessarium est, aliquid cognitu dignum his ipsis verbis nobis significari, & potissimum vt mihi videtur, ratio qua caeli virtus harum rerum vicissitudines in procreationem & interitum rerum gubernat: nam cùm ea quae continuo fiunt corpora semper ex alijs, per continuum ordinem procreentur, nemini dubium esse potest, quin inde quodque trahat similitudinem, vnde suam originem ducit: originem autem suam filij non tantum parentibus, sed & initijs suae geniturae referunt acceptam.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 215","label":"215","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/215"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 217","label":"217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/217"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}