{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 24","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/24.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Sed inter immensitatem diuinam & hanc corporum dimensionem aeternitas latissimè patet, quae cùm omnia tempora comprehendat, nullis est dimensionibus circumscripta, nec etiam illi qui in aeternitate versantur. Cùm autem Deus immensitate rebus omnibus sit superior, & aeternitas mentibus inferior non sit, diuideretur enim in corporaturam, quam tamen esse dicimus indiuisam, oportet eam in ipsismet mentibus collocari. Mentes itaque naturae suae τὸ ταυτὸν penitus impressum habent, quo continetur firma veritas omnium rerum: gerunt sigilli, quo expressa est hęc vniuersitas, characterem eui dentem, purum & indiuisum: haec natura propter materiam obscurum & in varias partes distractum: et ita sunt in hac continuò cuncta diuersa. In mentibus vnum, ens & aeternitas planè conueniunt in idem. Si enim aeternitas in prius & posterius diuideretur tempus ipsa potiùs appellaretur: at nunc huius appellationes illi minimè conuenire possunt. Aeternitas igitur vna semper & eadem est, atque mentes etiam quae in aeternitate versantur, indiuisim & vno tanquam intuitu cuncta cernunt: purae quaedam energiae sunt, quae veritatem omnium rerum, etiam praeteritarum atque futurarum ex sese & affluente purissima lucè diuina depromunt. Corpora verò, cùm propter necessariam degenerationem debeant esse diuersa, & cuncta tamen, cùm ab vno facta sint, in vnum arctè conspirare, sympathiam quandam requirunt, & vicissitudinem actionum & affectionum certis temporibus dimensam. Sed nisi aliquandiu sit vnumquodque nullam operationem exercebit, quoniam momento temporis nihil omnino fieri potest: quapropter oportet vt habeat aliquam perseuerationem. Ita quanquam aeternitas diuidi nequit, his tamen naturae partibus quoque concipitur eius similitudo, & in alijs quidem minori, in quibusdam maiori mensura: similitudinem aeternitatis appello, quoniam ipsa tantùm in mentibus est, vt in animo tempus. Animus prioris & posterioris numeratione tempus, mens indiuisa comprehensione aeternitatem facit. Sed quae diutissimè sunt, & maximam temporis dimensionem habent, ab ea quidem plurimùm etiam sunt diuisa, sed si eadem eorum maneat ὀυσία, partes omnes conueniunt in idem. Id ipsum de rerum energijs quoque dici debet: eatenus enim aeternitatis imaginem quandam gerunt, quatenus, vt sic dicam, identitatem continent, ac ea plurimam prioris & posterioris numerationem comprehendunt, & catenus ad aeternitatem proximiùs accedunt.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 23-2","label":"VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/23-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/23-2"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 25","label":"VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/25"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}