{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 45","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/45.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":421,"text":"Sed ignis & terra quia corpora sunt, duo media po stulabant, in quib. pręter triplicem dimensionem, etiam virtutem consideramus. lamblichus materiam et formam planis comparat, inter quęsit vnicum medium nimirum vita. Elementa verò comparat compositis, in quibus singulis quia di uersae sunt simplices qualitates, totidem quoque mediae reperiuntur inter elementa extrema: nimirum inter ignis caliditatem & humiditatem, terraeque frigus & siccitatem, aëris calor, & humiditas aquae. Sic vt humore ambo media conueniant, & aër calore cum igni, aqua verò conueniat frigore cum terra. Proclus autem trium qualitatum mixturam inuexit. In igni dicit esse tenuitatem, acumen & mobilitatem, in terra crassitiem hebetudinem atque quietem: aërem cum igni conuenire tenuitate & motu, aquam cum terra crassitie & obtusitate, cum aëre obtusitate & motu. Sed videtur in similibus analogia potiùs sumi debuisse. Dum enim dicimus quemadmodum tenuitas & mobilitas ignis ad eam quae est in aëre, sic mobilitas & crassities aëris, ad eam quae aquae, quanquam analogia sit eadem, tamen res quae comparantur sunt diuersae: deuenitur enim à tenuitate & mobilitate ad obtusitatem. Analogia verò potior est eorum quae generis sunt eiusdem. Itaque tenuitas magnitudo penetransque ignea vis, cum aërea, haec autem cum aquea, istaque cum terrea quoque conferri potest: vt quemadmodum tenuitas ignis est ad aëris tenuitatem, ita & aëris tenuitas, ad aqueam, & haec etiam ad terrenam: non quòd aqua vel terra tenuium partium sit, sed quoniam in comparatione quod densum est minus tenue vocatur. Sed haec latiùs hoc loco non sunt explicanda. Mundus itaque hic inferior concordi quatuor simplicium corporum vinculo connexus est, quo etiam res diuersissimae in mutuum amorem conspirant. Imò caelum quoque ex quatuor elementis constare putant adeò contemperatis, vt vnum ad alterius interitum minimè vergat, sed perseueranti quadam analogia conseruetur, alij potiùs ex formis purioribus elementorum, quę ad mutuam perniciem nullam habeant potestatem, quoniam materiam suam perfectius comprehendunt, minus ab aeternitate degenerant, & motibus contrarijs carent. Sed tamen cùm propter diuersas partium energias suam etiam compositionem habeant, & omnis compositio sit obnoxia corruptioni, potiùs à causa gubernante, quàm suae corporaturę natura, ita dicimus ea conseruari. Platonici verò caelum igneum esse iudicarunt, nec iccirco periculum est, ne statim mundus conflagret, quemadmodum Aristoteles putat, cum nec elementum simplicissimum ignis propter suam tenuitatem vrat. Quoniam enim exustio fit ob continui penetrationem ac diuisionem, corpus aliquod non ab vllo nisi crassiore vnquam diuelli solet, nec etiam quia sursum mouetur ignis ob F iij id non est igneum caelum: nam si extra locum suum esset collocatum, ad eum proculdubio rectà ferretur. Sed siue compositum, siue potiùs igneum caelum est, ex actionibus cognoscimus, id ab his imis esse longè diuersum. Et id eo dictum est à Peripateticis quinta quaedam συσία.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 44","label":"44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/44"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 46","label":"46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/46"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}