{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 54","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 54","ref":"54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/54.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":437,"text":"Itaque deficiente vi formae vel materia, cessat incrementum, & ineius locum decrementum succedit: medium etiam inter materiam atque formam in vtramque partem plurimum valet. quamuis enim ea natura rerum sit, vt propter summam monadis vim, in vnum similia trahantur, esse tamen impedimenta vel plura vel pauciora solent: ita mollia faciliùs crescere, & etiam faciliùs diminui videmus, propter facilem transitum actionis & affectionis. Sed horum omnium rationes sunt alterius loci. Nunc de ijs quae terrę non haerent, sed in aërem sublimem feruntur dicamus. Continenter vi caloris liquidae partes in mediam aëris regionem attolluntur, quae frigore eius loci separantur à partibus aëreis & igneis, & in rorem, pruinam, grandinem aut niuem concrescunt, suoque pondere confestim deorsum feruntur. Interdum etiam vapor frigore densior factus in aquam conuerti solet. Is etiam in aëre subinde solis oppositam lucem varijs modis concipit, & sua cauitate multicoloris arcus formam nobis reddit, quem nos Iridem appellamus. Frequenter siccior est materia quae attollitur, quàm vt in aquam facilè concrescat, & instabilior quàm vt quiescere sciat, pręsertim cùm frigore circumstante huc & illuc protrudatur: hinc aëris fluctus, quos ventos nuncupamus. Hi à diuerso mundi positu suas differentias sortiuntur. qui ab ortu flant, nimirum inter calorem & frigus, nobis sunt bene temperati. Solent etiam esse sereni, quoniam secundum caeli motum fe runtur, nisi à locis humentioribus spirent. Id enim in vniuersum tenendum est, quod ex humidioribus regionibus plures semper vapores attolluntur, quos motus aëris secum defert: ita è mari atque paludibus perpetuò veniunt magis pluuij venti, ex arentibus plagis sereni: rursus ex calidis nubili, quòd antea cogi non potuerint in pluuiam, quàm frigus fuerint adepti, à frigidis autem aperti, quòd priùs frigiditate loci per quem veniunt fuerint expurgati: sic aquilones potius serenos quàm pluuios esse videmus. Caeli quoque virtus plurimum affert momenti. Nam cùm radiorum caelestium vi sursum vapores attol lantur & fumi, necessarium est vt illorum conditiones hi sequantur, & consentanea propensitudine vel in hanc vel in illam partem vergant. Sed ex ijs quae iam diximus manifestum esse potest, meridianos ventos potiùs esse calidos & humidos, aquilonios autem frigidos atque siccos: occidui magis tepidi sunt & humidi, quàm ij qui ab ortu veniunt: quoniam feruntur contra motum caeli, vnde sit vt magis in vnum cogant, & ad procreationem rerum conducant. Tonitrui terribilis fra gor & fulminis ineuitabilis potestas ingruit, dum ab ambiente frigida constrictaque nube medius ignis magna vi compulsus per tenerrimam nubis partem erumpit, & instar machinarum bellicarum ingentes flam mas cum horrendo sonitu vibrat. quòd nisi partes nubium superiores fermè magis tenues essent quàm inferiores, quę terram spectant, omnia frequentibus fulminibus prosternerentur. Fulmen enim eaquae densa sunt potenter euertit: sed quae minus densa sunt, cùm tenuissis mum sit, facilè penetrat, & ita dolio non lęso liquorem exhaurit, gladiumque rumpit non tacta vagina.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 53","label":"53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/53"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 55","label":"55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/55"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}