{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 55","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 55","ref":"55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/55.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Interdum autem etiam terrestres partes attolluntur & ita commiscentur, quemadmodum in hac ima regione fieri solet, ad rerum procreationem. Ita legimus lanas, sanguinem, triticum, animantia, nec non alia multa nonnunquam eius generis pluisse, quod nimirum causae consentaneae cum aptitudine materiae in eiusmodi compositionem conuenirent. Quanquam, cùm non tantùm efficiens & materia, sed aliae multae locorum aliorumque circumstantiae requirantur ad generationem, eas in aëre bene conuenire admodum difficile videtur. Difficultas autem omnis & magnas causas & effectus similes habeat est necesse. Flatus autem in caecis terrae cauernis conclusus vi nonnunquam exitum sibi quaerit, praesertim si in vnum adauctus vel calescens & amplior redditus, loco suo non possit esse contentus: nam singulę magnitudines suas locorum pares dimensiones postulant, & maius redditum quodque maiorem locum requirit: ita fit vt flatus nimium arctatus magnam terrae portionem interdum concutiat: idque nos terraemotum appellamus. Cùm autem ventus nihil aliud quàm impulsus aër sit & hic impellatur ab alio locum sibi quęrente, manifestum est quod tempore terraemotus, quo in telluris cauitatibus multum genti continetur, liberum locum aëris superioris adeoque tranquillum esse, & ita cum ventis terraemotus coniungi non solet. Sed vapores interdum in aëra supremum attolluntur, continuoque transitu, dum crassiora discutiuntur & deorsum sidunt, expurgata caelestique puritati iam proxima, lucem etiam concipiunt, & crinis, teli, vel alterius alicuius figuram nobis ostendunt. Oportet autem insolitam esse causam caelestem, quae rarum effectum producat. Itaque cùm nouum aliquid & magnum accidisse scimus, statim eximiam & inusitatam eius fuisse causam intelligimus, quam alia quoque debeant effecta comitari, quòd omnia sint in rerum natura coniuncta, magnęque causae non ad vnam tantùm, sed etiam ad alias & quidem ad praecipuas maximè sese partes extendant, vnde fiat, vt alterum ad alterius cognati motum feratur. Nouam igitur aetheris potentiam multę rerum mutationes necessariò consequuntur: vt autem cognoscamus quid potissimum sit expectandum & quibus hominibus immineat, oportet vt causarum nec non signorum positionem in cęlo & in finitore deinde figuram, colorem & alias circumstantias naturamque omnem diligenter consideremus. Sed hęc sunt alterius loci.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 54","label":"54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/54"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 56","label":"56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/56"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}