{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 58","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 58","ref":"58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/58.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"viris caelitus euentus rerum demonstrantur, qua quidem nihil certiùs est, siquidem Deus sua potestate cuncta comprehendit, nec aliquem vnquam fallere cupit. Ab hac diuersissimi sunt χρησμοί, quae que θιομάνε rex nuncupatur, dum cacodae mones perditorum hominum interrogatis ex antris per statuas aut homines scelesti spiritu turgentes respon dent. Quamuis autem cacodaemones hominibus astutiores multa sciant, quae nobis sunt ignota, tamen cùm fraudulentissimi sint, eorum responsis nulla fides est adhibenda. Deinde diuina voluntas illis est etiam ignota, cùm nullam causarum necessitatem sequatur, sed ipsa cunctorum libera sit effectrix causa. μαγεα praestigias quasdam inanes continet, quibus induci daemones ad aliquid conficiendum putantur. νικυουμάντεία manes defunctorum ex oreo euocat. λικανομάντεια pelui vtebatur aqua plena characteribusque verbisque certo modo compositis, quibus exiiis quaedam daemonis vox extorqueretur. γαστρομάντεα in vitra limphis purissimis plena daemonas pueris conspicuos conuocabat. κατοπτρομάν τεia in specula, ὀνυομάντιια in vngues oleo perunctos. ὑδρομάντυα aqua cyathum implet pronunciatisque verbis si vera fuerint, annulus suspen sus, proprio motu cyathum, vt aiunt, attingit. ἐπωδοι etiam, hoc est, incantationes, huius generis sunt: hae solis verbis & characteribus mira praestare posse putantur. φαρμακεῦται verò ad alios laedendos tantum arte sua vtuntur. κοσησκομάντεια & ἀρινομιαντεία scelerum authores detegunt, dum securi palo infixa, aut cribro forcipi imposito, pronunciatisque nominibus eorum, de quibus est suspicio, securis aut cribrum audito, scilicet, nomine scelerati tremit.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 57","label":"57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/57"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 59","label":"59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/59"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}