{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 89","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 89","ref":"89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/89.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"a Haec explicantur ab Hom. in hym. Apollinis. Nouenus numerus ex foecunda triade procreatur, & cùm sol procreationis author sit illi maximè fuerit accommodatus. Coeus terrae filius est à sopore dictus, & eius filia Latona à latendo, quoniam omnia torpere credebantur in tenebris ante lucem. cùm autem soli nihil occultum sit, sed luce sua totam vniuersitatem impleat, & suum naturae vigorem afferat, non est mirum quod nec Latona nec Coeus lucem solis vidisse fingatur à poëtis. b Orpheus κόσμου διῶνιον ὁμμὰ solem appellat, à quo reliqua suam lucem acquirere creduntur. Est autem triplex sol secundum Platonicos, aethereus, animalis & diuinus. significat in rebus aeternis intelligentiae perspicuitatem. Diuina mens est immensi splendoris, cuius similitudinem quandam mentes factae continent. Corporea verò lux est intelligentiae quaedam imago, siquidem veritatem quoque rerum demonstrat. c Lux, cùm sit igneae naturę proxima, calefacit: calor vapores in aërem uertit: aër sua natura perspicuus est & serenus: aërem externum, aër nostris corporibus inclusus, hoc est spiritus, imitatur, qui sentiendi & intelligendi est instrumentum: qualia verò sunt instrumenta tales sunt actiones. d In pulcherrimos ordines sol, veluti caeli dominus, omnia digerit, & ob id Homerus, Orpheus, reliquique poëtae musicum eum esse scribunt. Nam ea clarissimorum quoque philosophorum sententia fuit, vt omnia symphonia corporum caelestium crederent gubernari, inter quae proculdubio sol principatum tenet: quòd si verò reliquae stellae suam lucem illi debent acceptam, ipse transferet earum vim in haec inferiora: si propriam lucem habent, quemadmodum ratio postulare videtur, haec virtute solis adiuta, per rerum intima suam vim diffundet. e Omnem potestatem omnia diuinae bonitati debent, & natura comparatum est, vt inferiora superioribus se summittant. Solautem inter planetas supremam obtinet potestatem. Itaque planetae soli superiores illi motu epicyclorum suorum accommodant, qui quidem anni spacio reuoluuntur. Veneris & Mercurij apogaea solis motum habent. Sol etiam semper est inter lunae apogaeum & lunam.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 88","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/88"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 90","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/90"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}