{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 95","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 95","ref":"95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/95.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Lunę proximus est Mercurius, aquę quodammodo quoque similis & aëri, nimirum varius & inconstans, quemadmodum ex eius multiplici motu intelligere licet: non quòd sui dissimilis sit, sed quòd propter varios orbes, quibus circumfertur, dissimilis videatur & ob id etiam nobis dissimilia proferat effecta. Mutabilitatem igitur in aërem reliquaque corpora & in animos inducit: tenuem succu spiritumque proximum gubernat circa quem magorum pręstigiae versantur, homines astutos & quę sunt his cognata, corporis agilitatem & eloquentiam ingenijque tantam promptitudinem affert, quę celeritate motus etiam futura comprehendant. Venus Mercurio superior est, & aëris similitudinem quandam gerit: nam suam quoque caliditatem & humiditatem habere dicitur, vnde procreationi rerum non mediocriter conferre putatur, cum qua sunt etiam amores coniuncti. Ergo sanguinem & ea quae sanguinem gignunt, fouet Venus, dulci tamen pituita lente perfusum, à qua spiritus etiam copiosior producitur, qui non parum ad Venerem impellit. Molles igitur adolescentes & calidi sub Venere sunt, inter partes humani corporis epar, tempus vernum & antemeridianum, inter climata quintum & sextum, sapor suauis, color lacteus roseo suffusus, animus blandus, facilis, beneuolus & ad societatem paratus. Sol prę se fert igneam quandam naturam: nam eius accessu cuncta succendi, discessu refrigerari sentimus: inter humores igitur","prev":{"citation":"De universitate libri tres 94","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/94"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 95-2","label":"95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/95-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/95-2"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}