{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 96","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 96","ref":"96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/96.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":393,"text":"Constat autem ignem esse promptum, agilem, potentem, ideoque Mars reddit animos etiam audaces, praesertim si corporis robur illis sit adiunctum. Iracundia quoque fortitudinis instrumentum est, quam Mars bilis agitatione commouere solet. Rebus autem duris, asperis, saporibus acribus, colore rutilo delectatur. Si fuerit bene constitutus cum sole loueque viros eximios facit, alioqui crudeles, latrones, & infelici praecipitique leto destinatos. quamuis enim stellas malorum effectrices non esse multis argumentis Plotinus demonstrat, tamen quod suapte vi malum non est, in materia minus accommodata perniciem afferre solet, vt rebus marcescentibus calor solis: deinde etiam instrumentis ijs faciliùs abuti quis potest, quorum opera vel in hanc vel in illam partem ab exacta deflectunt mediocritate. Ita Martis potiùs radijs abutimur ad temeritatem & audaciam promouendam, quàm ad timiditatem & ignauiam arcendam, Veneris blando lumine potiùs ad nimios amores fouendos, quàm ad rixas & inimicitias tollendas. quamuis autem morbi, pestes, euersiones proueniant à causis naturalibus & animos etiam corporaturae coniunctos attingant, eatenus tantum mala dici possunt quaeque, quatenus cum ijs ad malum exitum se voluntas coniungit. Ita voluntatis opera mala sunt, non autem naturae, quorum etiam vltimus finis, à Deo propositus, suam vtilitatem habet: vnde facile cognoscere licet, quomodo stellae malorum operum causae sint effectrices. Suprà caelestes ignes iterum collocatus est aethereus quidam aër. Iupiter enim, cùm etiam longius à nobis distet, tam vehementer nec calefacit nec exsiccat, sed potius caliditatem & humiditatem moderatam affert, quae sit vtraque ad obeunda feliciter vitę munia vehementer accommodata. Eius autem vim purus noster sanguis continet, & ille spiritus, qui vegetatricis animae dicitur instrumentum: aetatem mediam climaque sextum gubernat, suaui sapore rubroque colore delectatur, & vbique sequitur perfectam mediocritatem, cum reliquis virtutibus, & cum iustitia maximè coniunctam. Est autem lupiter, propter mediocritatem aptus ad rerum humanarum gubernationem: quemadmodum enim calido humidoque moderato corpus maximè iuuatur ad obeundas suas actiones, sic anima corpori colligata, simile quoddam instrumentum requirit, ad has medias actiones, in quibus virtutes, quas morales vocant, sunt collocatae. Quamuis autem eò vis omnium corporum caelestium confluat, Iupiter tamen inter alia suum illic imperium obtinet. Saturnus planetarum supremus & à nobis remotissimus, minus hanc corporaturam calore caelesti perfundere potest, & etiam sua natura frigidus habetur. Defectus autem vehemens caloris, expressis partibus tenuioribus, etiam exsiccat. Humor itaque melancholicus est Saturninus, splen, ossa, similiaque, frigida scilicet & sicca, senectus, autumnus, vesper, torrida zona, nimirum humiditate caloreque interno nimium ab externo consumpto. Sed & vehementer gelidas regiones Saturnus habet: expresso scilicet, vt iam dicebamus, tenui succo, caloreque à frigiditate deuicto.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 95-2","label":"95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/95-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/95-2"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 97","label":"97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/97"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}