{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De universitate libri tres 97","citation":"Nicolas Biese, De universitate libri tres 97","ref":"97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/97.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De universitate libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Saturno res densae, sapor acidus placet, & plumbeus color. Sed cùm inter planetas supremum obtineat locum, animę supremis actionibus, hoc est, contemplationi, dicitur accommodatus: quia verò nimia cogitatio de rebus arduis vires corporis frangit & externa bona negligit, ideo debilis est Saturnus & infortunatus. Non autem tantùm nati sumus vt res abstrusas inquiramus, sed vt curam etiam eorum quae ad vitam pertinent suscipiamus. & ideo, quia varijs functionibus destinati sumus varia nobis dedit instrumenta natura. Firmamentum admodum multiplex est, & quia supremum purissimum est, cumque maximas contineat stellas, quemadmodum ex interuallorum immensitudine cognoscere licet, plurimum etiam potest in haec inferiora. Videmus itaque planetas ex firmamento vires concipere, quibus haec inferiora non leuiter immutent. Cui enim naturalium rerum consideratori, Pleiadum, Hyadum, canum, aliarumque plurimarum stellarum virtus non est nota: quamuis illa suprema minori cum his infimis affinitate videantur esse coniuncta, tamen eorum virtus ab incorporea quadam potestate concepta, continuò per sua media descendit ad ima, suamque quandam corporaturam acquirit. Vbi verò partes elementorum & aetheris quàm maximè conspirant in vnum, & illae partes copiosius, quae reliquis sunt praestantiores, hinc pulcherrimum quiddam & optimum maximaeque prouenire virtutis est necesse. hinc adamantis inuicta durities, & coruscus color: hinc plenus viror & gratia smaragdi, hinc hyacinthi mirabilis contra tonitrua potestas, hinc omnium herbarum vires, hinc animantes & homines, singula suis analogijs elementorum & caeli: & quoniam alia plus aetheris, alia minus continent, hinc est quòd alia sint alijs superiora. Loquor autem hîc semper de causis naturae, cui scimus liberam esse potestatem priorem. Quisque tamen potiùs natiuum suum genium per omnem vitam imitatur, & ad eius quoque similitudinem liberos suos producit et alit: ita Saturnini à Saturninis ferme parentibus procreantur, sub imperio Saturni concipiuntur & in lucem eduntur cunctaque vitae munia transigunt, nisi quatenus voluntas pro libito motum naturae gubernat.","prev":{"citation":"De universitate libri tres 96","label":"96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/96"},"next":{"citation":"De universitate libri tres 98","label":"98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/98"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres","quality":"ocr"}}