{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De revolutionibus orbium coelestium 167.1-4","citation":"Nicolaus Copernicus, De revolutionibus orbium coelestium 167.1-4","ref":"167.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolaus-copernicus/de-revolutionibus-orbium-coelestium/167.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolaus-copernicus/de-revolutionibus-orbium-coelestium/167.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolaus-copernicus/de-revolutionibus-orbium-coelestium/167.1.md","author":{"name":"Nicolaus Copernicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolaus-copernicus"},"work":{"title":"De revolutionibus orbium coelestium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolaus-copernicus/de-revolutionibus-orbium-coelestium","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"rum. Quarum autem AC fuerit pars una siue LX. scrup. erit quae ex centro orbis Mercu rij scrup. XXI. secund. XXVI. & CD, scrup. V. secund. XLI. Et quarum AC est j0000. earum est DF part. 35733. & CD 9479. quod erat demonstrandum. Sed hae quoque ma gnitudines non manent ubique eaedem, distantque plurimum ab eis, quae circa me dias accidunt absidas, quòd apparentes matutinae & uespertinae in illis locis obser uatae longitudines docent, quales à Theone & Ptolemaeo produn tur. Obseruauit enim Theon uespertinum Mercurij limitem anno Adriani XIIII. die XVIII. mensis Mesuri, post occasum Solis, & sunt à natiuitate Christi anni ex XiX, dies CCXVI. scru. XLV. dum locus Solis medius esset in part. XCIII. S. id est, media ferè abside Mercurij. Visus est autem planeta per instrumentum praecedere Leonis Basiliscum, tribus partibus, & dextante unius, eratque propterea locus eius part. CXIX. & dodrans, & maxima eius uespertina distantia part. XXVI. & quadrantis. Alterum uero limitem Ptolemae us à se prodidit obseruatu anno I1. Antonini, XXI. die mensis Mesuri diluculo, quo tempore erant anni Christi exXx viII. dies co XIX. scrup. XII. Locus itidem Solis medius part. XCIII. scrup. XXXIX. à quo maximam distantiam matutinam Mercurij inuenit part. xX. & quadrantis. Visus est enim in part. LXXIII. & duabus quintis fixarum sphaerae. Repetatur ergo ACDB dimetiens magni orbis, per ab sidas Mercurij transiens, qui prius. Et à puncto C excitetur ad rectos angulos linea medij motus Solis, quae sit CE, atque inter CD, suscipiatur F signum, in quo describatur orbis Mercurij, quem contingant EH, EG, rectae lineae. Et coniungantur FG, FH, EF. Propositum est ite rum inuenire F punctum, & eam quae ex centro FG, quam habeant rationem ad AC. Quoniam enim datus est angulus CEG, part. XXVI. cum quadrante, & qui sub GEH, part. XX. cum quadrante. Totus igitur HEG part. XLVI. S. dimidius HEF, part. XXIII. & quamdrantis. Reli quus igitur qui sub CEF habebit tres partes, ea propter trianguli CEF rectanguli dantur latera CF part. D. XXIIII. & subtensa FE, 10014. quarum est CE aequamlis ipsi AC, part. 30000. Prius autem ostensum est, quod tota CD fuerit partium earundem 948.","prev":{"citation":"De revolutionibus orbium coelestium 167-2","label":"Cap. XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolaus-copernicus/de-revolutionibus-orbium-coelestium/167-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolaus-copernicus/de-revolutionibus-orbium-coelestium/167-2"},"next":{"citation":"De revolutionibus orbium coelestium 167.5-7","label":"167.5 to 167.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolaus-copernicus/de-revolutionibus-orbium-coelestium/167.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolaus-copernicus/de-revolutionibus-orbium-coelestium/167.5"},"credit":{"text":"Nicolaus Copernicus, De revolutionibus orbium coelestium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_revolutionibus_orbium_coelestium","quality":"ocr"}}