{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae 105","citation":"Niels Stensen, Observationes anatomicae 105","ref":"105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/105.md","author":{"name":"Niels Stensen","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen"},"work":{"title":"Observationes anatomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"Cui Celeberrimo Viro adstipulari nequeo dum membranae munus illud totum adscribit, nulla glandularum factâ mentione: cum tamen sub ipsa membrana vasorum, quae copiosa ibi reperiuntur, extremis affusae sint glandosae portiones in parte narium anteriore minores, quo verò posteriora versus magis recesseris, majores, unde exigua quaedam excretoria oriunda secretum ex arteriosô sanguine humorem emittunt. Longiora verò in homine quidem nondum vidi, in ovibus tamen canibusque non rarò notavi. Sunt autem bina, in utravis narium cavitate unum, ubi & originem agnoscit & finem. In illis enim, quae sub narium tunica in ovibus dispersae latent, glandulis radices plurimae supra molarium regionem observantur eleganti ordine dispositae, è quibus unum in truncum coeuntibus ductus exsurgit, qui, ubi sub nervoso canali dorsum versus ascenderit, in anteriora inde reflexus dorsum inter & continuum punctis lacrymalibus vasculum progreditur, donec circa extrema fere narium, quo loco supra reliquam planitiem cartilago exsurgit, in sinum intra cartilaginosam alarum protuberantiam conspicuum se exonerat. Non difficulter in adspectum producitur, sive ostia quaeras, sive fontes: lios enim cum ipso progressu ut oculis subjicias, effringenda tibi narium ossa, integrâ manente, qua succinguntur, tunicâ, & simul suô se splendore per tunicae exteriora decurrens lymphaticum prodet, quod si sursum continuaveris, elegantem ramulorum sobolem radicum munere fungentem deprehendes.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae 104","label":"EXPLICATIO FIGURARUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/104"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae 106","label":"EXPLICATIO FIGURARUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/106"},"credit":{"text":"Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}