{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae 31","citation":"Niels Stensen, Observationes anatomicae 31","ref":"31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/31.md","author":{"name":"Niels Stensen","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen"},"work":{"title":"Observationes anatomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"quid ergo mirum, licet sanguis ipse non videatur spermaticis nutriendis similis, posse tamen illi corpori opaco, crassis, & fibrosis partibus scatenti, immista esse varii coloris alia cum partibus illis convenientia. Ut jam nihil de Benetti experimento, quod in sanguine fecit, dicam; nec quod Pecquetus in sero observavit, referam. Parum itaque militat hoc illorum argumentum: Sanguis omnes partes nutrire nequit, quia multis est colore dissimilis. §. 34. Sed minùs adhuc urget illorum argumentum, qui album hoc à sanguine secretum chylum esse volunt, & hinc inferunt: inanem naturae laborem affingi, quae chylum primò sanguini misceret, hinc ab eodem denuo eundem secerneret; quo nihil magis prudentiae ejus, quae per rectam, ut loquntur, lineam omnia agit, repugnat. Sed propria cum larva luctantur. Non enim quodcunque à sanguine secretum, licet colore respondeat chylo, ideo chylus dici meretur. Quot enim dantur liquores lactei, quos ex solo colore, nemo, nisi Democritus fortè aliquis, à se invicem discerneret? exemplo sit lac virginis, ut Chymici vocant, lac tithymallorum, lac cichoraceorum, emulsiones variae, & in animali orbe ut permaneam, licet ex animalibus diversissimi generis quod procedit, lac colore parùm, ne dicam nihil, differat, viribus tamen differre, notô notius est. Possunt adeoque chylus, qui sanguini miscetur, quique indè secernitur, nutritius succus, licet colore inter se conveniunt, multum tamen, quà reliqua accidentia, differre. Aspiciamus adhuc semel bezoardicum minerale, nónne quod abstractô Nitri spiritu remanet, album est, licet in rubicundissimo, & valde pellucido liquore nemo observasset?","prev":{"citation":"Observationes anatomicae 30","label":"EXPLICATIO FIGURARUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/30"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae 32","label":"EXPLICATIO FIGURARUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/32"},"credit":{"text":"Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}