{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae 63","citation":"Niels Stensen, Observationes anatomicae 63","ref":"63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/63.md","author":{"name":"Niels Stensen","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen"},"work":{"title":"Observationes anatomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Sed & ratio Bilsii, qua probat contentum in portae ramis succum cum sanguinis natura affinitatem habere, gratis affertur, cum non modo hoc largiamur, sed & esse ipsum sanguinem ultro concedamus, nihil itaque illa ratione agit. nec quae de colore denso, sub obscuro, obscuro, cinericeo infert, quicquam probant, examina, quaeso, eductum venae sectione sanguinem, & vide quam varios in variis subjectis observare liceat colores. Sed haec mitto. Cum itaque pateat, nec Praesidis esse, quorum nomine leni illum correctione tangere voluisti, tetigisti autem acriter, nec ullo jure, quae de chyli per mesaraicas rubras motu affers, hîc locum habere: oportet ut omnia, quibus eum perstrinxisti, in me transferam, & dicam, mutato nomine de me omnia narrari. Sed nec me, quae objicis, meruisse, ostendere mox aggrediar, ubi in antecessum monuero, me omnia, quae affectibus tuis, non forsan tibi ipsi deberi aequus lector judicabit, qualia sunt oscitantia, imprudentia, oculi distorti, obliquus intuitus, iniqua disputatio, & quae caetera vel absolutè vel sub conditione polita, haec inquam, omnia transiturum, & ipsa rerum momenta candidè expositurum. quid enim ejusmodi verbis efficitur, quam ut magis, magisque commoveantur animi, atque ita res ipsa non eâ, quâ decet, attentione examinetur? Aegrè ferrem, si in thesibus vel unicum verbum de te posuissem à commoto aninio profectum: sed nec de Bilsio aliud dixi, quam quod ipse, si cum eo fueris locutus, non negares: idcirco dixi indolem ejus ex sermonibus nibus & Scriptis dignoscendam, quid autem sunt haec ad illa, quibus adeo acerbè sine omni ratione Barthol. Praeceptorem meum aggressus est? Quod verò, quae ego Bilsio; tu tibi attribuis, quo jure id agas, non video.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae 62","label":"VINDICIAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/62"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae 64","label":"VINDICIAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/64"},"credit":{"text":"Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}