{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae 67","citation":"Niels Stensen, Observationes anatomicae 67","ref":"67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/67.md","author":{"name":"Niels Stensen","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen"},"work":{"title":"Observationes anatomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Quaestio est an suecus ille nutritius chylus dictus ex ventriculo cor primum petat, &c. hoc verò refutatô alterum membrum aggredi, & de lymphae motu varia, quae suo loco afferemus, proponere: videbit facile statum controversiae in primo membro formatum longè diversum esse ab eo, de quo in secundo agitur, nec ad illa de lympha reducendum. Quod si itaque verba tua secundum veri interpretis leges forent supplenda, talia essent. Quod si autem ubi de mesaraicarum rubrarum usu cum Bilsio disputat Bartholinus, iste sit status controversiae exponente & confitente ipsomet Bartholino quid cum de lactearum & lymphaticorum usu agitur, poscit à Bilsio, ut demonstret sibi ingressum chyli in hepar per lacteas, quo ad resurrectionem hepati aditus pateat, & sanguificationis munus eidem asseratur? atque ita videbit quilibet, qui epistolicam Bilsii dissertationem legit, qui occasionem exsequiarum hepatis novit, aequane an iniqua sit illa conditio, quam Bilsio proponit Bartholinus, de qua infra pluribus. Sed & simul observabit quâ fide Bartholini verba fuerint adducta & an semper tutum sit credere illis, qui, quae de aliis proferunt? ipsis illorum verbis probant. Multa enim aliorum respectu vera sunt, quae per se posita sunt falsissima, sic respectu primi membri à Bartholino in spicileg. 2. refutati verum est, hunc esse statum conroversiae, si verò absolutè sumas, nequaquam verum.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae 66","label":"VINDICIAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/66"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae 68","label":"VINDICIAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/68"},"credit":{"text":"Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}