{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae 69","citation":"Niels Stensen, Observationes anatomicae 69","ref":"69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/69.md","author":{"name":"Niels Stensen","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen"},"work":{"title":"Observationes anatomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Jam restabat quaerendum undè mediatè saliva esset deducenda, quod maximè dubium, à glandulis enim in os prodire ad oculum demonstrare licet, unde autem oriatur ille in glandulis pręparatus humor, & ora rigans non item. poterit enim à cerebro derivari & quidem vel per nervos, vel alias vias occultas, poterit à corde deduci per arterias, poterit etiam à glandulis advehi per lymphatica. haec thes. 25. enumeravi. & cum haec de lymphaticorum usu opinio recentissima esset, patronos ejusdem nominavi, primum scilicet authorem Bilsium, & huic in praesenti negotio assensum praebentem Deusingium. Ut autem manifestius evadat, me thes. 25. agere de viis in glandulas, non in os, adducam & thes. 29. ubi quod priori me acturum promisi, aggredior. Examinata sic cum glandulis saliva, reliquum est, ut vias materiam ejus advehentes indagemus. Quod ut commodius fiat, partes cum quibus glandulae commercium habent, singulas proponemus, & quibus mediis vel aliquid inde accipiant, vel eò mittant, inquiremus, ut suus singulis attribuatur usus. hinc seorsum cor, nervos, glandulas conglobatas examino quemadmodum thes. 25. pollicitus eram. thesi verò 42. ubi ad Bilsium deventum, dixi eum humores in corpore aqueos ipsamque salivam à ductu rorifero, non autem à sanguine derivare, teque illi in hac de saliva opinione assensum praebere. Scilicet cum & Bilsim è glandulis immediate salivam oriri statuat, mediatè verò è ductu rorifero, cumque ipse, quam è glandulis maxillaribus promanare, ais aquosam materiam ad glandulas per ramos roriferos ordiuariè (de ordinario autem affluxu hic tantum loquimur) deferri videri, dicas, sanguinis autem nullam facias mentionem, quid manifestius quam te illi in hac de salivae mediata origine opinione assensum praebere?","prev":{"citation":"Observationes anatomicae 68","label":"VINDICIAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/68"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae 70","label":"VINDICIAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/70"},"credit":{"text":"Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}