{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae 95","citation":"Niels Stensen, Observationes anatomicae 95","ref":"95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/95.md","author":{"name":"Niels Stensen","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen"},"work":{"title":"Observationes anatomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae","urn":null},"verse":false,"words":170,"text":"Cum autem tota mutatio in eo consistat, quod liberius affluat, quàm refluat, sanguis: vel ampliatae erunt arteriae, vel constrictae venae vel utrumque: cum autem vasis, aliisve, quae circulares habent fibras, constrictio propriè contingat, dilatatio verò non nisi per accidens, non in arteriis quaerenda erit mutatio sed in venis. Locus autem venarum qui hoc modo consttingi poterit, dum voluntariae fluunt lacrymae, non unus est. Vel enim quae cordi vicina pars, vel, quae arteriis continuantur, extrema, vel media via huic mutationi obnoxia est. In cordis vicinia offert se musculosa cavae portio, ideoque animae imperio sine controversia subjecta, quae prout diversimodè movetur, sic duos primarios effectus edit, unde multa in animi motibus peculiaria procedunt. Scilicet vel utrumque sanguinem descendentem puta lympha plenum & ascendentem in iratis ad minimum ex omnium sententia bile mistum in solitâ inter se proportione solitô parciùs copiosiusve cordi ingerit; vel unius plus alterius minus immittit, atque ita naturalem proportionem immutat; unde varia in diversis animi motibus occurrentia symptomata clarè & dictinctè possent deduci: quae omnia latius exponere hujus loci non est.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae 94","label":"NIC. STENONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/94"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae 96","label":"NIC. STENONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/96"},"credit":{"text":"Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}